Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

sias Syrovicii, Ostrovaöicii ac Domaáovii. Quoad domum Dei, cuius decorem semper dilexit, non solum intus omnia ecclesiae monasterialis restaurata fuere, uti stalla, tabernaculum, sacrarium, verum etiam an­no i863 statua fundatoris mon. nostri ducis Bfetislai e marmore affabre exsculpta et duae imagines s. Benedicti et s. Scholasti­cae, a peritis utriusque artis viris, ]\Iax Pragensi sculptore et Führich Viennensi pictore, magnis sumptibus acquisitae, de­positorium paramentorum novum anno 1878 adaptatum, tria vexilla nova, pretiosa um­bella pro festő Theophoriae, duo calices novi, candelabra quatuor deaurata, casu­lae variae, ornatus unus coloris violacei ac demum pretiosissimus ex „Goldbrocat" nec non linteamina varii generis comparata fuere. Pari solertia bibliotheca nostra mu­nificentissime aucta est, in qua inde ab an­no 1864 summa voluminum non solum du­plicata (sunt nunc 53.718 tomi) sed et no­vum locum adaptatum , libris hodierno more dispositis ac cancellaria instructa est, atque mille fere florëni quotannis operibus acquirendis impenduntur, exceptis biblio­pegi rationibus. In quibus omnibus curis et negotiis pro ornanda coenobii nostri supellectili cura animarum, tum fratrum, tum populi nunquam fuit neglecta, in primis scholae, seminarium vitae puerorum omnis cura adhibita est, id quod non solum mé­dias inter perturbationes civiles, retentio huius patronatus haud parum onerosi, ve­rum etiam fere quotannis procuratio omni­modae supellectilis et adiumenta pauperi­bus in vestibus, calceamentis etc. exhibita testantur. Merito igitur Guntherus abbas ceu pater ab omnibus honoratur. Neminem enim miserum unquam dimisit, cuius indi­j gentiis, quoad fieri poterat, non mederetur. Singularem eius in omnium animis reve­, rentiam, tantis virtutibus promeritam, itera­I tae occasiones patefecere. Sic anno 1861 redux sanus ex balneis Graefenbergensi­bus, quibus desperata iam salute usus est, i gratulatorio carmine salutatus fuit, eodem modo sollemniter honoratus est anno i865, quo quinquagesimum aetatis suae annum attigerat, et profecto — sic stat sententia nostra — unanimis fratrum piorumque pre­cibus a Deo impetratum est, ut ex letali morbo anno currente iterum convaluit, qui annus vigesimus quintus felicis regiminis Guntheri abbatis opitulante Dei gratia completur et manifestât quam dulce sit et incundum „habitare fratres sub tali pâ­tre in unum". Kaliwoda acta eruditorum variis ac­cessionibus augebat et insuper duo sequen­tia conscripsit, quae in bibliotheca adser­vantur, opuscula: I. Vorträge aus der Religionswissenschaft, (i. e. Praelectiones ex doctrina religionis.) Partes duae in 26 ternionibus. Ms. pap. in 4 0. sine pag. comp, sub Bn. 576. Sign. F/K. II. a. 32—58. II. Böhmische Literaturgeschichte, (i. e. Hi­stória litteraturae slavicae quam praelegit et con­scripsit.) Fasc. in 8°. comp, sine pag. Msn. 692. Sign. F/K. I. d. 26. Kaltenbrunner Alexander (Ad­! montensis), natus 19.Nov. 1798, religiosa professione ordini adstrictus 8. Oct. 1820 et anno sequenti 7. Oct. primitiis sollem­niter celebratis totam vitam sacerdotalem iuventuti erudiendae dedicavit in gymna­sio Iudenburgensi et Graecensi, cui etiam ; director praeerat ab anno 1849 usque ad ! obitum, quum febris typhosa eum abri­peret 2. Oct. 1854. Alexander inter docto­i res philosophiae, sodales soc. oeconomicae 28

Next

/
Thumbnails
Contents