Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

natali anno 176 2, aetatis 68., sepultus in j saeello domestieo praepositurae. Sequuntur eius opera typis impressa: I. Vêtus disciplina monastica, seu collectio auctorum ord. s. Benedicti maximam partem ine­ditorum, qui ante sexcentos fere annos per Ita­liam, Galliam atque Germaniam de monastica disciplina tractarunt. Cum triplici indice I. Libro­rum et capitum. II. Vocum exoticarum. III. Re­rum et verborum. Prodit nunc primum opera et studio presbyteri et monachi Benedictini e con­gregatione s. Blasii in silva nigra. Parisiis, typis Caroli Osmont, via San - Iacobaea, ad insigne Olivae 1726. Cum approbatione et privilegio re­gis. p. LXVIII et 594. 4°. II. Genealógia diplomatica Augustae Gentis Habsburgicae, qua continentur vera Gentis huius , exordia, antiquitates, possessiones, praerogati­vae, chartis ac diplomatibus No. CMLIV, maxi­ma parte hactenus ineditis asserta; adiectis sigil­Iis, aliisque monumentis aere incisis, mappa item geographica et indicibus locupletissimis. Haec vero res non modo Habsburgicas universe cor­roborant, sed aliis etiam plurimis illustrissimis Germaniae nostrae familiis, et patriae medii aevi históriáé lucem foenerantur. Tomus I. Viennae Austriae ex typographia Leopoldi Ioannis Kali­woda, 1737. Fol. p. LXXII et 338. — Tomi II. Pars I: codicem probationum exhibens, quo con­tinentur diplomata, chartae aliaque antiquitatis monumenta ab anno Christi MCCXLIV ad annum | usque MCCLXIX numero D. Fol. p. 411. Pars II: complectitur codices probationum , diplomata, Chartas et reliqua monumenta ab anno Christi MCCLXIX ad annum MCCCCLXXI a numero DI usque CMLIV. Accedunt indices locupletissimi, qui rebus tum Habsburgicis, tum plurium illu­strium Germaniae nostrae familiarum genealogiis deservient. Fol', p. 412—851. III. Monumenta Augustae Domus Austria­cae. Tomus I. Complectitur sigilla vetera et in­signia cum antiqua tum recentiora varii generis, ! quibus usi sunt marchiones, duces archiducesque j Austriae, nunc primum ex tabulariis aliisque ! idoneis locis eruta , typis aeneis expressa cum j auctario diplomatum Austriacorum. Pars I. et II. Cum consensu aulae caesareae. Cum tabulis aeri incisis XXV. Viennae Austriae, prostant apud Leopoldum Ioannem Kaliwoda, aulae imperialem typographum anno 1750. Fol. 244 p. — To­mus II. Complectitur nummothecam principum Austriae ex gazis aulae caesareae potissimum in­structam et aliunde auctam, quae a prima aetate, qua in Austria cusa fuit moneta sub Babenbergi­cae stirpis marchionibus adusque Habsburgicae Gentis principes, lineae Hispano-Austriacae, hu­iusque masculum ultimum Carolum II. regem Hispan. Nummos cuiuscumque formae et metalli: praecipue_tamen Mnemonicos atque Iconicos, qui vel horum iussu, vel eorum gratia ab aliis per­cussi vel fusi fuerunt, typis aeneis expressos, de­ducit. Friburgi Brisgoviae, typis Ioannis Georgii Felneri, universitatis typographi 1752—1 753­Pars I. Complectitur tabulas aeri incisas num. LI. Fol. p. LIV et 263. Pars II: exhibet Habsburgi­cae Gentis principum lineae Germano-Austriacae nummos cuiuscumque formae typis aeneis ex­pressos: ducendo initium a Ferdinando I. rom. imp. et serie non interrupta adusque Ferdinan­dum IV. regem rom. Complectitur tabulas aeri incisas XLI. Fol. 256 p. -—- Tomus III. Com­plectitur pinacothecam principum Austriae, in qua marchionum , ducum, archiducumque Austriae utriusque sexus simulacra, statuae, anaglypha, ceteraque sculpta, caelata, pictave monumenta, tabulis aeneis incisa proferuntur et commentariis illustrantur. Friburgi Brisgoviae, 1760. Editio se­cunda. Typis San-Blasianis, 1773. Pars prior continet praemissa praefatione, prolegomenis et auctario diplomatum, tabulas aere expressas num. CXIV. Fol. p. LXXXVIII et 117. Pars posterior continet commentarium, quo tabulae aeneae x*e­liquae exponuntur, subiecto indice. Fol. 368 p. IV. Instructio pro iis, qui annales s. Blasii scribere intendunt. Manusc. continetur in Sta­nislai Wülberz analectorum tomo IV. 515 p. V. Hercynia vetus. Manusc. continetur in Stanislai Wülberz analectorum tomo V. 145 p. VI. Duo conceptus reformandi litterarum studia in monasterio s. Blasii. Manusc. continetur in Stanislai Wülberz analectorum tomo V. 171p. j

Next

/
Thumbnails
Contents