Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
summos honores provectus-, summa sibi ope enitendum esse contendendumque arbitrates est, ut et illud praeclarum s. Benedicti, ut in omnibus glorificetur Deus, ad effectum perduceret et asceterii sibi commissi saluti numquam non stúdiósé consuleret. Quod utrumque quanta cum prudentia quantaque dexteritate egerit, documente pulcherrimo esse possunt gratia Dei, quae eum usque adhuc manifeste est secuta, amor fratrum in dilectum praesulem propensus, resque monasterii ab eo tantopere auctae. Haec vero eius prudentia, qua rebus monasterii consuluit, non tantum ei suorum sed exterorum etiam merito conciliaverunt fidem et aestimationem. Itaque factum, ut c. r. ap. maiestatis Francisci Iosephi imperatoris et inclyti regiminis Austriaci consiliarius nominatus, cum inclytorum ordinum provincialium Austriae inferioris a selection consilio adhibitus deputati munere fungeretur, die 16. Aug. 1870 designatus sit provinciáé mareschallus. Quem summae dignitatis gradum gratia augustissimi imperatoris identidem, et tertia vice anno 1878 concessum, adeo egregie sustinuit nec non usque adhuc gerit, ut ipse augustissimus Austriae imperátor viri tantopere de re publica meriti pectus cruce equestri ordinis coronae ferreae II. cl. die 1. Mart. 1874 decorarit eumque curiae optimatum ad dies vitae adscripserit Nov. 1875. Anno 1879 a celsisáimo Austriae regimine electus fuit, qui subpraesidis munere in consensu virorum, qui communi Austriae Hung-ariaeque regnorum causae utilitatique consuluerunt, Pestini fungeretur. Multae praeterea societates et scientificae et ad humanitatem spectantes, eum sibi sodalem addidere. Quibus vero tam multis publicis privatisque negotiis atque muneribus, quamvis paene obrutus sit vir septuaginta fere annorum, tamenbona semper valetudine usus nunquam non satis virium habet, ut Deo fautore abbatiae Scotensi possit praeesse ad multos adhuc annos. In primis fervidus verbi divini praeco nec non s. patrum scriptorum peritissimus, typis edidit: I. Conciones in diebus festis ss. Leopoldi et Stephani : Am Feste des h. Leopold, Beichtigers, Markgrafen in Oesterreich. Am 15. Nov. 1839 in der Stifts- und Pfarrkirche der Hochwürdigen regül. lat. Chorherren des h. Augustin zu Klosterneuburg. Viennae, 1839, typis Caroli Gerold. — Am Feste des h. Stephanus des ersten Märtyrers und Schutzheiligen der 1. f. StadtPfarrkirche zu Baden. Am 26. Dec. 1852 ebendaselbst vorgetragen. Viennae, 1853, typis Ferdinandi Ullrich. II. Conciones pro diebus anniversariis: Am Restaurations-Feste der Kirche der BürgerspitalsVersorgung zu St. Marx in Wien. Am achten Sonntage nach Pfingsten vorgetragen. Viennae, 1841. In com. apud Mayer et comp. — Bei dem jährlichen Dankfeste des Kranken-Institutes für Handlungscommis in Wien. Vorgetragen am Pfingstmontage den 12. Mai 1845. Viennae, 1845, typis congreg. Mechith. III. Conciones pro primitiis et secunditiis: Am neunten Sonntage nach Pfingsten, als der Herr P. Magnus Bobies, o. s. B. (Scotens.) sein erstes heiliges Messopfer Gott feierlich darbrachte. Viennae, 1841, typis Ulrici Klopf. t — Zur Secundiz-Feier des Herrn P. Martin Tenschert, Capitularpriester und Senior des Stiftes Schotten, Pfarrverweser zu St. Ulrich, Ritter des Franz Josephs-Ordens, bischöfl. Consistorialrath zu Tarnow, am 15. Nov. 1870 in der Pfarrkirche zu St. Ulrich. Viennae, 1870, typis congreg. Mechith. — Zur Secundiz-Feier des Herrn P. Odilo Kopp, Capitularpriester des Stiftes Schotten, Pfarrverweser in Gumpendorf, fürsterz-