Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
genitrici Mariae, ss. apostolis Petro et Paulo atque beato Patri nostro Benedicto, tum rev. dorn. Othmaro abbati meo totique capitulo, quod constitutus in officio archivarii omnia et singula in archivo contenta, sive scripta sint, sive res aliae cuiuscunque speciei et momenti, fidelissime conservare velim, nihil etiam extradere aut extenuare, destruere aut abalienare, nulli quidquam sine expressa superioris mei licentia communicare, minus aliqua re vel scripto in praeiudicium sive monasterii sive praelati sive cuiuscunque alterius uti aut alteri pandere. Sed ut omnia in optimo suo statu conserventur, impense adlaborabo. Non ero in consilio ex notitia quacunque archivi, quod esset contra monasterium, contra superiorem meum aut contra confratrem quemcunque. Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei evangelia." — Ex cuius iuramenti tenore liquet, officium illi commissum iure summi aestimatum esse, sicuti dexteritas Placidi in rebus etiam huius generis agendis luce clarior evadit. Post consecrationem ecclesiae parochialis Raigradiensis anno 1770 P. Wenceslaus Winkler administrator, curatus loci, munus abdicavit et Placidus in eius locum subrogatur vi decreti consistorii Olomucensis de dato 8. Febr., licet his diebus acutissima laborarit podag'ra. Quinquennio post ad festum ponendo lapidi fundamentali ecclesiae Syrovicensis praesens adfuit (12. Iun. 1775); ad curandam valetudinem Czeiczium ad balnea perrexit, ex quibus redux sequenti ex morbo nullo modo convalescens ad iteratas preces ab officio pastorali absolvitur, et qua senior et fratrum confessarius (anno 1794 3o. Nov. secunda vice professus) sacerdos iubilatus aetate decrepita, octogenario maior supremum clausit diem anno 1779 3. April. Vir erat non mediocri doctrina instructus, rei diplomaticae satis peritus, hisforiae patriae haud ignarus, cuius documenta reliquit sequentia: I. Gesta in sollemni consecratione ecclesiae pàrochialis s. crucis cum appendice, quando et quomodo divina ibidem sint celebranda, adnotata anno 17 70. Fasc. in fol. sine pag. in archivo sub B. VII. 5. II. Notata circa statuam s. Ioannis Nep. ad fonticulum arculae Rebeâovicensis collocatam annis 1 7 71 —76 congesta. Fasc. in 4 0. sine pag. sub B. VII. lo a archivi. III. História parochiae Raigradiensis et miscellanea varia hue spectantia a fundatione monasterii usque ad annum 1777. Fasc. in fol. sine pag. sub B. VII. 11 archivi. IV. Acta parochialia P. Placidi curati Nigrofanensis (Ostrovaőicensis) ab anno 1 753—7 1 • Fasc. in 4 0. sine pag. sub B. IX. 9 archivi. V. Acta in causa praesentationis P. Friedend Schmid pro curatia Nigrofanensi, quam consistorium aeeeptare renuit ob emanatum altissimum decretum de dato 20. Mart. 1772, ut, ubi très ad minimum religiosi non sint, beneficium •reguläre conferatur ecclesiastico; ast iam 15. Maii e. ao. declaratio caesarea confusioni imposuit finem et dicta praesentatio aeeeptari debuit. Rerum series descripta per .... curatum Raigradiensem. Fasc. in folio, sine pag. sub B. X. 8 archivi. VI. Expositio ac meditatio in ps. 50 Hieronymi Savonarolae de Ferraria ex Italico in Latinum transtulit P. Pl. H. anno 1781. Fasc. in 4 0. sine pag. sub E. 9. 7 archivi. VII. Cantionale monasticum, quod partim ex melodiario congregationis Bohemo-MoravoSilesiticae o. s. P. Ben. partim ex psalterio et antiphonali Fuldensibus ad regulariter flectendas religiosorum tironum voces opera sua confecit P. Pl. H. s. ao. Ms. in folio, sine pag. sub