Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
I. Nyilt szó a müveit közönséghez az ó-classicai nyelvészet érdekében, (i. e. Quaedam pro philologia classica ad homines humanitate politos.) In progr. gymn. Ginsiensis 1872/3. 8°. 2 p. II. Felső vasmegyei várak: 1. Lékavára, 2. Szalonak, 3. Borostyánkő vára. (i. e. Castella comit. Castriferrei superioris.) Ibid. 1873/4. 8°. 9 V aSHaberhauer Maurus (Raigradiensis). De huius viri fatis paucissima sunt, quae ob fontium tenuitatem et angustiam nobis veniunt recensenda, licet ipsum optimae indolis hominem operosum fuisse perlonga operum conscriptorum series declaret. Natus fuerat Haberhauer Zvitaviae in Moravia i3. Mart. 1746 nomenque in s. fonte Iosephum accepit. De studiis quo loci et quando absolutis nil constat. Anno 1763 die 1 3. Nov. una cum duobus aliis candidatis sacro divi Benedicti habitu indutus est per D. Bonaventuram praepositum et Mainhardus vocatus. Cum vero sequenti anno post praepositi obitum Othmarus Conrad in eius successorem eligeretur, qui fratris nostri praedicti magister et spirituális hucusque erat, profitenti 25. Nov. Mainhardo nomen insolitum in „Maurus" commutavit. Studiis philosophicis et theologicis more tunc solito in monasterio nostro absolutis sacerdotio initiatur 1778 et 21. Oct. huius primitias célébrât. Tunc concionatorem, praecentorem et regentem chori figurális egit, quod munus in primis ob praeclaram suam musices scientiam per longam annorum seriem ita obivit, ut omnibus admirationi fuerit sibique praeclari compositoris famam adquisierit. Anno 1779 12. Nov. subprior domus constitutus insimul prima vice professor studii domestici clericorum nominatur, quos disciplinas praescriptas per biennium edocebat, et cum anno 1783 3. Ian. ad preces suas a subprioratu fuisset absolutus, iterum discipulis fratribus Francisco, Ignatio, Gregorio, Bernardo, Wolfgango et Procopio lector theologiae fuerat deputatus pro theologia canonistica, hermeneutica et pastorali. Praelectionibus hisce finitis'concionatoris et cooperatoris in cura animarum munera domi ad finem dierum usque sedulo obibat, quibuscum illud praecentoris et regentis chori Studium, quo maxime delectabatur, coniunxit. Plus decennio podagra gravissime cruciatus morbo huic victima cecidit Maurus Haberhauer anno 1799 18. Febr. et per priorem 1.1. Bonaventuram Grüber in coemeterio ad s. crucem Raigradii sepultus fuit. Sequitur series omnium operum P. Flaberhauer Mauri manuscriptorum: a) Cum die in litteris ascripta: I. Codex qui continet: I. Logica maior tradita a R. P. Antonio Klappitz anno 1765. II. Metaphysicae; pars I: Ontologia, pars II: Pneumatologia, in 4 0. sub Msn. 296 ( a et 0). Sign. D/K. II. ß. I. p. 146, 282, 112, 29 in bibliotheca mon. II. Tractatus prolegominalis de actibus humanis tomi duo. Msn. 202. Sign. B/K. I. ß. 9. 10. in 4 0. sine pag. in bibl. anno 1766 et 1769 conscr. III. Tractatus de Deo eiusque divinis attributis. Cod. pap. in 4 0. Msn. 194. Sign. B/K. I. ß. i. sine pag. anno 1767 conscr. bibl. IV. Tractatus de vitiis et peccatis. Cod. pap. Msn. 196. Sign. B/K. I. ß. 3. in 4 0. sine pag. bibl. de anno 1 767. V. Tractatus de legibus et conscientia. Cod. pap. Msn. 198. Sign. B/K. I. ß. 5. in 4 0. sine pag. bibl. de anno 1767. VI. Tractatus cle sanctissima Trinitate. Cod. pap. Msn. 195. Sign. B/K. I. ß. 2. in 4 0. sine pag. in bibl. de anno 17Ó8.