Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
ab abbate iussus est. Sed vix primo anno scholastico transacto, hanc litterarum palaestram annuente abbate cum ludo triviali commutavit, invincibili parvulorum amore impulsus. Igitur parochiae claustrali adscitus, curati simul et catechetae munus suscepit 1812, quod per sex fere lustra quam egregie, ad salutem tot millium hominum sustinuerit, nemo non potest intellegere, qui zelum huius viri in animarum cura collatum noverit. Viribus inter tantos labores continuos fractis — fuit enim per aliquot annos instructor quoque caecorum in instituto Gumpendorfensi — ad beatam immortalitatem demigravit 9. Apr. 1841. Conscripsit: I. Christenlehr-Unterricht vom Sacramente der Busse, (i. e. De sacramento poenitentiae.) I vol. 4 0. Mscrpt. 32 p., adserv. in biblioth. Scot. 53- g- 3II. Christenlehr-Unterricht vom heiligen Sacrament des Altars, (i. e. De s. eucharistiae sacramento.) Ut supra. III. Eine kurze Lebensgeschichte Christi, Mariae und der Apostel..(i. e. Brevis vitae Christi Mariae et apostolorum descriptio.) 1 vol. 8°. Mscrpt. in biblioth. Scot, adserv. 53. g. 10. IV. Philosophische Vorlesungen nach Professor Karpe. (i. e. Praelectiones philosophicae.) I vol. 8°. 248 fol. Mscrpt. adserv. in biblioth. Scot. 53. g. ló. Götz Edmundus Iosephus (Scot en sis), natus est in Moraviae oppido dicto Sternberg die 18. Mart. 1792, gymnasii studia Olomucii colebat. Unde Viennam profectus, cum ibidem litteris, quas vocant philosophicas,haud exigua cum laude vacasset, s. P. Benedicti castra secutus et die 5. Oct. 181 1 sacra ordinis veste in monasterio B. M. V. ad Scotos Viennae indutus est. Egressus vero ex hoc asceterio die 3o. Mart. 1814 in canoniam Du: cumburgensem adscitus est die 28. Oct. eiusdem anni. Invincibili autem Scotensium amore ductus reversus die 8. Sept. I8I5, ! die sequente habitum religiosum ipse induit astantibus nonnisi duobus fratribus et die i5. Sept. 181 6 per sollemnia vota se totum obtulit Deo, et ipso die nativitatis domini neomysta primum ad aram stetit. Iam inde ab eo tempore varia in monasterio munera suscepit eaque strenuo peregit. Novitiorum et bibliothecae curam habuit, numothecam disposuit et sacristiam, quam vocant, gubernavit. Anno vero 181 8 pueros in gymnasio ad Scotos litteras grammaticae docere iussus per duodecim annos egregium se praestitit magistrum. Iniuncto ipsi 1826 ad reliqua officia subprioris munere, tandem Calendis Maiis 183o summo fratrum plausu prior monasterii designatus est. In hoc dignitatis gradu collocatus, qualem s. P. Benedictus praepositum monasterii describit, talem se exhibuit et, quantum praelatus erat ceteris, tanto sollicitus observabat regulae praecepta. Anno 18q5 archiepiscopus Vien1 nensis inspectorem eum constituit distric! tus cuiusdam scholarum trivialium simulque consistorii consiliarium esse iussit. Parochi quoque in monasterio munus subiit 1847. Anno sequenti cooptatus in amplum collegium senatorum civitatis Vindobonensis magnopere de salute civium meruit, Missus est, ut cetera silentio praetereamus, iam 1848 cum duobus collegis Francofurtum ad Moenum ad Ioannem, Austriae archiducem, qui tum res Germanicas gubernabat, quocum res gravissimae tractandae erant. Et quamvis eodem anno tumultuum aestus Vindobonae rerum civicarum curam periculosam redderent, tamen munus su18*