Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

ab abbate iussus est. Sed vix primo anno scholastico transacto, hanc litterarum pa­laestram annuente abbate cum ludo tri­viali commutavit, invincibili parvulorum amore impulsus. Igitur parochiae clau­strali adscitus, curati simul et catechetae munus suscepit 1812, quod per sex fere lustra quam egregie, ad salutem tot mil­lium hominum sustinuerit, nemo non potest intellegere, qui zelum huius viri in anima­rum cura collatum noverit. Viribus inter tantos labores continuos fractis — fuit enim per aliquot annos instructor quoque cae­corum in instituto Gumpendorfensi — ad beatam immortalitatem demigravit 9. Apr. 1841. Conscripsit: I. Christenlehr-Unterricht vom Sacramente der Busse, (i. e. De sacramento poenitentiae.) I vol. 4 0. Mscrpt. 32 p., adserv. in biblioth. Scot. 53- g- 3­II. Christenlehr-Unterricht vom heiligen Sa­crament des Altars, (i. e. De s. eucharistiae sa­cramento.) Ut supra. III. Eine kurze Lebensgeschichte Christi, Mariae und der Apostel..(i. e. Brevis vitae Christi Mariae et apostolorum descriptio.) 1 vol. 8°. Mscrpt. in biblioth. Scot, adserv. 53. g. 10. IV. Philosophische Vorlesungen nach Pro­fessor Karpe. (i. e. Praelectiones philosophicae.) I vol. 8°. 248 fol. Mscrpt. adserv. in biblioth. Scot. 53. g. ló. Götz Edmundus Iosephus (Sco­t en sis), natus est in Moraviae oppido dicto Sternberg die 18. Mart. 1792, gym­nasii studia Olomucii colebat. Unde Vien­nam profectus, cum ibidem litteris, quas vocant philosophicas,haud exigua cum lau­de vacasset, s. P. Benedicti castra secutus et die 5. Oct. 181 1 sacra ordinis veste in monasterio B. M. V. ad Scotos Viennae indutus est. Egressus vero ex hoc asce­terio die 3o. Mart. 1814 in canoniam Du­: cumburgensem adscitus est die 28. Oct. eiusdem anni. Invincibili autem Scotensium amore ductus reversus die 8. Sept. I8I5, ! die sequente habitum religiosum ipse in­duit astantibus nonnisi duobus fratribus et die i5. Sept. 181 6 per sollemnia vota se totum obtulit Deo, et ipso die nativitatis domini neomysta primum ad aram stetit. Iam inde ab eo tempore varia in mona­sterio munera suscepit eaque strenuo per­egit. Novitiorum et bibliothecae curam habuit, numothecam disposuit et sacri­stiam, quam vocant, gubernavit. Anno vero 181 8 pueros in gymnasio ad Scotos litteras grammaticae docere iussus per duodecim annos egregium se praestitit magistrum. Iniuncto ipsi 1826 ad reliqua officia subprioris munere, tandem Calendis Maiis 183o summo fratrum plausu prior mo­nasterii designatus est. In hoc dignitatis gradu collocatus, qualem s. P. Benedictus praepositum monasterii describit, talem se exhibuit et, quantum praelatus erat ce­teris, tanto sollicitus observabat regulae praecepta. Anno 18q5 archiepiscopus Vien­1 nensis inspectorem eum constituit distric­! tus cuiusdam scholarum trivialium simul­que consistorii consiliarium esse iussit. Pa­rochi quoque in monasterio munus subiit 1847. Anno sequenti cooptatus in amplum collegium senatorum civitatis Vindobonen­sis magnopere de salute civium meruit, Missus est, ut cetera silentio praetereamus, iam 1848 cum duobus collegis Francofur­tum ad Moenum ad Ioannem, Austriae ar­chiducem, qui tum res Germanicas guber­nabat, quocum res gravissimae tractandae erant. Et quamvis eodem anno tumultuum aestus Vindobonae rerum civicarum curam periculosam redderent, tamen munus su­18*

Next

/
Thumbnails
Contents