Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

et Blasianis omnibus adferebant insignes s. Pirminii episeopi et abbatis Augiae di­vitis reliquiae, quae ex munificentia au­gustae Mariae Theresiae Oeniponte ad s. Blasium transportatae et die 16. Iunii 1777 sub sollemni processione a Blasianis sus­ceptae, novo patrocinio occasionem de­derunt. Antiquum et verum habet prover­bium : Ubi multae sunt posséssiones, ibi mul­táé exsurgunt lites; quod patrimonio divi Blasii in terris Austriae, Helvetiae, Mar­chionis Durlacensis, principum Schwarzen­berg et Fürstenberg late patenti accidit saepissime. Nunquam sine periculo causae etiam iustae ad forum deferuntur. Noxiae sunt lites cum vicinis, nimis fatales cum I. Anna regina, coniux Rudolphi I. imperatoris, clef, die 19. Mart. 1281. II. Carolus, filius Rudolphi I. imperatoris, natus et defunctus anno 1274. III. Hartmannus , filius Rudolphi I. imperatoris, def. die 20. Dec. 1280, annos 18 natus. IV. Elisabetha regina, coniux Alberti I. impera­toris, nata anno 1263, def. die 13. Oct. 13x3. V. Leopoldus (gloriosus) dux Austriae, filius Al­berti I. imperatoris, natus 1292, def. anno aetatis 34 t o­VI. Henricus (placidus) dux Austriae, filius Al­berti I. imperatoris, natus anno 1299. VII. Iuditha, filia Alberti I. imperatoris, coniux Ludovici comitis de Oettingen, def. anno 1329. VIII. Elisabetha, filia Alberti I. imperatoris, con­iux Friderici ducis Lotharingiae, def. die 19. Maii 1352. IX. Agnes, filia Alberti I. imperatoris, coniux Andreae III. regis Hungáriáé, nata 1280, def. 1364. X. Fridericus, filius Friderici (pulcliri) ducis Austriae, filii Alberti I. imperatoris. XI. Catharina de Sabaudia , coniux Leopoldi gloriosi, def. 1336. XII. Elisabetha, comitissa de Virnenburg, coniux Henrici placidi, def. 1343. XIII. Catharina, filia Leopoldi gloriosi, coniux Enguerrani VI. domini de Coucy; nata die 9. Febr. 1320, def. 1349. XIV. Leopoldus probus, dux Austriae, filius Al­berti II. sapientis, ducis Austriae, occubuit anno 1386 prope Sempach, anno aetatis 3Ö t o­subditis; eius^odi litigiis de anno in annum fere invitum se involvi, moleste ferebat pacificus abbas. Flic domus suae nego­tia ita agebat, ut monstraret causae iusti­tiam, rei eventum Deo reliquit, dicere so­litus: „SiDeus pro nobis, quis contra nos?" cuius etiam auxilium fortissimum nunquam non expertus est contra, atque amici et ipsi advocati crederent. Sic lites iam diu antea agitatas cum principe de Schwarzenberg, domino Cleggoviae, cum principe de Für­stenberg, cum familia comitum de Spaur, cum abbate Rheinaugiensi et Paulinis in Bonndorf ad felicem finem perduxit. Abbas Martinus bona semper valetu­dine usus est, quam conservare studuit recta et severa vivendi ratione , parcus vini et ciborum, et corpus ambulando vel equitando exercens. Initio anni 1793 gra­viter aegrotare, medici vocati recuperan­dae sanitatis vix ullam spem fecerunt ob provectiorem aetatem et vires corporis continuo studio et labore exhaustas. Fluc­tuante corporis conditione et malo incre­scente morientium sacramentis provider! pie petiit, et demum die i3. Maii inopinato et cum luctu omnium pie et placide exspira­vit. Vivens saepe dicere auditus erat, optare et velle se non intra ecclesiam, sed extra in atrio ante portám templi maiorem hu­I mari, ut introeuntes et exeuntes fideles eo s frequentius pro anima sua preces funde­rent; verum prope omnes capitulares una et mente et voce in eo consentiebant, defuncti humilitatem et pium desiderium laudanda quidem esse, sed pro spectata ip­sius virtute et sua in eum pietate decere, ut fundator templi etiam in templo depo­situs quiescat: et die 16. Maii in medio ! templi inter preces ecclesiae demissus est.

Next

/
Thumbnails
Contents