Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880

dehortatus est. Rumor insolentis facti tar­dius ad aures abbatis delatus animum ip­sius vehementer afflixit, deposuit autem maerorem, postquam omnes patres capitu­lares ore et calamo contestati sunt, sese huius facti nec conscios, nec consortes, multo minus instigatores fuisse; et ipse falsus accusator traditis p. decano istis nuntii apostoliéi rescriptis litteris, errorem confessus, veniam humiliter petiit, atque ab indulgentissimo pâtre non hanc solum, sed et oblivionem reatus sui impetravit, honorifico officio supra mérita, benig'ne magis quam iuste admotus illique immor­tuus. Suppressionem societatis Iesu gra­viter maerebat, saepe ingeminans: „Si hoc in viridi ligno, in arido quid fiet?" Facile enim ominari quisque prudens poterat, ceteris quibusvis religiosis sodalitatibus extremum malorum pertimescendum esse. Acerrimus religionis, sacrae hierarchiae, in primis primátus sedis Romanae adser­tor abbas Martinus plura in earn rem edi­dit opuscula, praesertim illud: De commu­nione potestatis ecclesiasticae inter sum­mos principes, pontificem et episcopos, quod a censura aulica Viennensi, contrariis principiis imbuta, male notatum fuit; et eius „Ecclesia militans" conviciis excepta a novatoribus, quae quidem convicia honori sibi ducebat, eligens magis vituperari quam laudari a perversis theologis nihil non molientibus, ut Romani pontificis auctoritatem et iurisdictionem convellerent concuterentque. Ex eadem causa Hon­themio Trevirensi suffraganeo, qui sub no­mine lustini Febronio libellum emisit: de statu ecclesiae et légitima potestate ad reuniendos dissidentes in religione Chri­stiana, ad retractandum suasor erat, nec sine fructu, ut ipse Honthemius abbati Martino anno 1779 rescripsit. Yana nempe opinio, posse lutheranos ad unionem ca­tholicae ecclesiae reduci, si sedes aposto­lica de avito suo iure aliquid cederet, Hon­themium multosque catholicos decepit, eos etiam, qui ad conventum desuper Fuldae habitum, abbatem Martinum invitare et in partem laborum trahere adnisi sunt, qui­bus ipse cordate rescripsit: „Quoad prote­stantes id sperare non posse, ut qui iam a suis libris symbolicis, quae prius ipsis pro fidei reg'ula erant, nullo agnito controver­siarum iudice, in rebus fidei recedant: ca­tholicis vero timendum esse, ne, dum ni­mium ad acatholica principia pacis et unionis causa déclinant, sensim a catholi­cis principiis abeuntes, tandem penitus fide excidant". Maxime autem piissimi patris et omnium orthodoxorum animos afflixit my­sterium iniquitatis, quod cum diu iam in Gallorum cerebris parturisset, tandem mon­strosum foetum edidit, saevum et aper­tum odium in ecclesiam catholicam, abro­gationem omnis relig'ionis revelatae, truci­dationem et expulsionem episcoporum, sacerdotum et monachorum, qui pontifici et ecclesiae fideles, civicae constitution! subscribere, religioni sibi ducebant. Isti expulsi sacerdotes et monachi vagabundi turmatim ad s. Blasium convolarunt, quos benigne excipiens et ut confessores Christi veneratus abbas Martinus, nunquam sine dono aut sine consolatione dimisit, iis omne, quod in viribus erat, obsequium praestare I paratus. Quoties eiusmodi commiseratione I dignissimi exsules principem Martinum adierunt, recruduit in nobili pectore eius vulnus per Gallici antichristianismi furo­rem inflictum, ultimumque Gerberti ingenii

Next

/
Thumbnails
Contents