Scriptores Ordinis S. Benedicti qui 1750-1880
supplentis munere functus, per triennium candidatus magisterii in univ. Vindob. in litterarum studia incubuit, quibus absolutis anno 1872 professorium linguas classicas docendi munus repetiit idemque anno 1878 convictui monasterii Seitenstadiensis est praefectus. Scripsit: Der Benedictinerorden und die Wissenschaft. Predigt, gehalten bei Gelegenheit der eilfhundertjährigen Jubelfeier des Stiftes Kremsmünster, (i. e. Ordo Benedictinorum et litterae. Concio habita Cremifani, cum sollemnia saecularia undecima huius monasterii agerentur.) Linz, Quirin. 1878. Gerbert ab Hornau Martinus (Princeps abbas San-Blasianus), natus est Llorbae ad Nicarum civitate — tunc anterioris Austriae — nunc Würtembergiae die 12. Aug. 1720; Pater Antonius erat eiusdem civitatis capitaneus, patrinus princeps abbas Murensis Placidus Zurlauben. Puerulus 5 annorum graviter aegrotus, incendio urbis patriae ereptus, postea rudimenta linguae Latinae Ehingae auspicatus est; deinde translatus Eriburgum Brisg"oviae grammaticae navavit operám apud P. P. societatis Iesu, quibus renitentibus a fratre germano Francisco occulte et furtive quasi ad s. Blasium deductus fuit. Magistrum habuit P. Gregorium Reble, cultioribus litteris rite imbutum, cui libros Latinos, classicos praesertim occulte surripuit, et in campanili absconditos recreationum horis evolvit, haud vulgarem inde Latinae linguae usum iam in scholis humanioribus nactus, quem in operibus eius prelo commissis laudarunt docti. Duodennis igitur puer suscepto habitu togatis s. Blasii scholaribus fuit adsociatus, et sedecim annorum iuvenis anno 1736 die 28. Oct. cum novem sociis studiosis novitiatum ingressus. Expleto anno sequenti 1737 tyrocinio eodem 28. Oct. vota sollemnia emisit, annos aetatis habens 17 cum duobus mensibus. Musices amator et peritus frater clericus adhuc missas aliquot composuit atque offertoria pro festis Domini et sanctorum, quae unacum iis P. Remigii Kleesattel typis Augustae Vindelicorum publici iuris factae fuere. Haec offertoriorum publicatio multum postea animurn auctoris afflixit, fastidientem immo abominantem eiusmodi musicam instrumentalem. Theologiae candidatus scholasticarum quaestionum et sophisticarum triciirum osor acerrimus, totum theologiae dogmaticae, sanctorum patrum et conciliorum studio se dedit, quorum quiclem sententiis referta sunt omnia eius opera theologica. Absoluto in scholis cursu theologico, plenam aetatem ad sacerdotium cum non haberet, ductore P. Laurentio Gump, mathematicis disciplinis rite informato, operam dédit arithmeticae et algebrae. Anno 1744 die 3o. Maii presbyter ordinatus, biennio post theologiam dogmaticam iunioribus confratribus tradere coepit, et absoluto cursu fere decern annorum, bibliothecarii munus eo lubentius cum exceptione a choro suscepit, quo nil illi carius acceptiusque fuit, quam studiis vacare; atque abhinc totius vitae tempus, exceptis officiorum negotiis, lectioni et scriptioni optimorum librorum consecravit. Initium scribendi fecit a praxi regulae, ex Gallica in Latinam linguam translata. Adparatum deinde et principia theologiae, aliaque complura opera theologica et historica conscripsit, quorum elenchus typis impressus prostat. Insigniora vero, quae tum elucubrare et edere parabat, opera fuere: De musica et cantu ec-