Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

In dissertatione praesenti vitam Ecclesiae Catholicae in Hun­garia disciplinarem ex parte normae ideális, i. e, reformationis Tridentinae prosecuti sumus. Fructus studii nostri in pluribus rebus non praebent magnum solatium, Atqui regulae, décréta, et eorum exsecutio semper et ubique, et etiam in quaestione exsecu­tionis decretorum Concilii Tridentini, non tantum apud nos, sed et in aliis regnis inter se discrepantiam magnam ostendunt. Finis operis nostri fuit differentiae huius modum et mensuram in toto terreno vitae disciplinaris detegere, quod eo ardius erat, quia eiusmodi synthesis moderna — alia régna Christianitatis respiciens — vix reperiri potest. Ergo iam e natura studii nostri multa elementa, quae dictum finem non attingunt, etsi alias etiam maioris momenti sint, praetermissa sunt. Ad dicta porro recte appretianda breviter memorare debemus etiam illas circumstantias speciales, in quibus ecclesia Romano-Catholica in Hungaria versabatur, hoc est: influxum Status in rebus ecclesiasticis, ius patronatus supremi, Regnum nostrum a Turcis 150 annos occupatum esse et huius sequelas, i. e, maxime relatíve tardam et dífficilem restauratíonem ecclesiasticam ín toto Regno institutam. Sed nihilominus etiam magna mérita inveniri possunt, nempe conservativismus religiosus et fidelítas ad S. Sedem cleri et populi Hungaríci, hac parte nonnumquam alias nationes etiam praecedentis, quod summi pontifices et nuntíi apostoliéi saepe gloríaverunt.

Next

/
Thumbnails
Contents