Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

corrupit, ut huius sequelae etiam saeculo sequent! perdurarent, Consilium Locumtenentiale vero in negotia seminariorum usque ad annum 1847 minutiöse vim exerceret. Hac aetate Sedes Apo­stolica sine intermissione monet episcopos, ut ad puritatem fontium adhibitorum et ad sanitatem doctrinae in seminario traditae atten­dant- — Etsi Cone. Tridentinum praescripsit, in Hungaria tamen desunt seminaria paruulorum. In nonnullis dioecesibus posterius qui­dem erecta sunt, sed tantum pro iuvenibus 14, respective ló.annorum. Ad seminaria erigenda et conservanda apud nos imprimis praelati valuerunt, taxa autem seminarii neque ex parte sacerdotum dioecesa­norum, neque ex parte cleri iunioris studiosi vigebat; qua de cau­sa deputationes a Tridentino ad seminarium gubernandum prae­scriptaein paucis dioecesibus constitutae erant. — Seminaria externa pro clero Hungarico maioris momenti erant: Collegium Germanico­Hungaricum in Urbe, universitas Graziensis, collegium Viennense et Bononiense pro dioecesi Zagrabiensi, Pazmaneum Viennae, Collegium Illyricum Laureti in Italia pro dioecesibus Bosnensi et Segniensi; item pro dioecesibus unitis Segniensi-Modrussiensi (quae diutius non habebat seminarium proprium) : Ferdinandeum Grazi­ense, seminarium S. Barbarae Viennae, seminarium Goriziense, Fluminense, et Collegium de Propaganda fide Romae. Pro catho­licismo Hungarico omnium maximi momenti Collegium Germanico­Hungaricum fuit. Synodus Tridentina disciplinam regulärem desolatam restau­rare studuit et multa de regularibus ac monialibus decrevit. (Sess. XXV, De reg, et mon. c. 1—22.) Nos hoc loco tantum disciplinam regulärem modo generali, porro curam pastoralem regu­larium, eorumque relationem cum episcopo dioecesano tractabimus. In regnis occidentalibus et australibus ope decretorum Tridentino­rum institutio reguláris initio saeculi 17, renovata est. In Hungaria de huiusmodi evolutione loqui non possumus, saeculum enim inte­grum, quod post Concilium Tridentinum sequitur, periódus est interitus universalis monasteriorum. Duo tantum ordines non sub­merguntur: Societas Jesu et Ordo S. Francisci. Paulini adhuc pau­ci exsistentes primo dimidio saeculi 17. per dissolutionem disci­plinae prope ad interitum venerunt. Vita monastica Benedictina etiam in Archiabbatia S, Martini S. Montis Pannoniae fere per saeculi dimidium cessât. Cistersiensis ne unus quidem in toto Regno inveniri potest. Circa medium saeculi 17. mutatio magna sequitur: Paulini reformantur, vita Benedictina de novo incipit, abbatiam de Zirc Cistersienses accipiunt, patres Scholarum Piarum apparent, Domus Societatis Jesu et filiorum S. Francisci multiplicantur. Etiam vita reguláris, quod ad disciplinam pertinet, renovatur, et haec observantia adhuc saeculo 18. quoque perdurât, immo hoc saeculo ad summum pervenit, Sed circa annum 1770 magna fittrans­mutatio: „omnipotentia" Status primo rebus regularibus se immiscet, postea coniunctionem cum S, Sede et generalibus regularium inter­rumpit, et demum multos ordines abolet. Ideae illuminatismi una

Next

/
Thumbnails
Contents