Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

praebendae theologalis et poenitentiarii urgebat. Synodi nostrae iam saec. 17. praebendam theologalem instituendam decreverunt sed episcopi maxima ex parte tantum saeculo 18. post multas incitationes S. Congregationis Concilii hoc officium exsequebantur, et in pluribus episcopatibus theologum et poenitentiarium nomina­verunt. Saeculo 19. theologus et poenitentiarius iam fere ubique praesto sunt, attamen specialem praebendam vix in uno alterove episcopatu obtinent: canonici ad haec officia ab episcopo per modum provisionis deputantur. Theologus in Hungaria generaliter tantum professor erat in in seminario clericorum, lectiones autem Sacrae Scripturae in ecclesia — sicut praeceperat Conc. Tri­dentinum — non habebat. Ad tardam et incompletam exsecutio­nem decretorum Conc. Tridentini mitigandam, quod ad capitula pertinet, memorare debemus eorum multiplicem et onerosam, speciali modo Hungaricam activitatem publicam, nempe veluti locorum credibilium; porro, quod sacerdotes praebendas capitula­res plerumque aetate provecta, fractis viribus assecuti sunt. Transeamus ad privilégia et onera cleri, maxime curam pas­toralem exercentis! Privilegium fori, praerogativa antiqua et a Conc. Tridentino recepta (Sess. XXIII. 6. de ref.) in nostris pa­triis legibus iterum agnita fuerat. In duabus tantum rebus non potuerat semper et integre ratum haberi, nempe quod ad negotia possessionaria et décimas attinet, quae iam a saec, 16., respective 17. ad tribunal saeculare pertinebant. Sed etiam extra casus me­moratos dictum privilégium et privilégium immunitatis stricto sensu sumptum saepe potestate saeculari ita per vim sibi vindicatum et violatum erat, ut paulatim magis fere nominale quid tantum evaderet. Josephus II. privilégium fori penitus abrogaverat et Franciscus I. illud nonnisi incomplete restituit. Anno 1852 et 1853 quasi plane extinctum est. Concilium Tridentinum praescripsit, ut omnes ecclesiastici honestum habitum clericalem deferrent. (Sess. XIV. 6. de ref.) Disciplinam habitus Card. Christianus Augustus archiepiscopus Strigoniensis anno 1712, decretum Tridentinum explicite allegans, pro toto Regno regula vit. Exeunte saec. 18, institutio violata in pluribus episcopatibus iterum restaurata est. Saeculo 19. clerus Hungaricus talarem sacerdotalem defert, tantum in itinere et in rebus domesticis administrandis utitur habitu saeculari, aliquantum tamen longiore. Tonsura more patrio apud nos observata erat. Conc. Tridentinum constituit, ut clerici honeste et sancte vivant, aliisque exemplum bonum praestent, (Sess. XXII. 1. de ref.) Hoc maxime necessarium erat, vita enim sacerdotalis saeculo 16,, quod ad mores pertinet, corrupta est. In Hungaria restauratio disciplinae sacerdotalis adhuc difficilius et tardius processit, im­primis propter frequentem coniunctionem catholicorum cum prote­stantibus, statum reipublicae turbulentum et bellicosum, et etiam penuriam sacerdotum. In ipsa dioecesi Cardinalis Petri Pázmány archiepiscopi Strigoniensis et primatis Regni (1616—37), maximi

Next

/
Thumbnails
Contents