Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
Pannoniae (Pannonhalma) ne unam quidem relationem habent. Comparand! gratia 9 episcopatus Austriae 150, 13 episcopatus Belgii 222, nos autem tantum 66 relationes usque ad annum 1800 possidere commemoramus, Croatiae 4 episcopatus ex numero definitivo (101) relationum usque ad annum 1850 triginta quattuor consequuntur, Non potest dici causam huius paucitatis relationum dioecesium Hungaricarum tantum Turc as fuisse, quia etiam saeculis 18. et 19, magnam negligentiam ex hac parte experimur. Connexio ecclesiae Hungaricae cum Apostolica Sede iam saec, 17, propter dissensionem inter Curiam Viennensem et Romanam circa nominationes episcoporum exortam, postea ab initio saec. 18. propter ideám regni apostoliéi — inter politicos et in Aula Regia disseminatam, et usum practicum huius sensus — fiebat semper rarior et frigidior. Maria Theresia anno 1767 coniunctionem episcoporum cum Sede Romana supremae suae inspectioni subiecit, Josephus II. hanc porro arctavit, et etiam post eius mortem, immo primis decenniis saeculi 19, cancellaria regia erat canalis severe praescripta pro relationibus omnis generis Romam dirigendis, Sed his non obstantibus relationem exhibere non erat ímpossibile, ne sub regimine quidem Josephi EL, sicut testantur relationes eius temporis Romae asservatae, Debemus palam fateri : episcopi Germaniae et sub sceptro Habsburgico exsistentes non diligebant valde Apostolicae Sedi hoc subiectionis homagium exhibere, Sed neque Roma acriter procedebat in huiusmodi casibus, prorogationem generaliter facile admisit, plerumque unius anni, Visitationes ad limina episcoporum Hungaria personales, sicuti etiam episcoporum Belgii et Germaniae, erant rarissimae: intra spatium 250 annorum tantum circa decern computare potuimus, Immo et delegati ex Hungaria tantum pauci Romam missi sunt, Procuratores episcoporum nostrorum generaliter agentes Italici, constanter Romae residentes erant. Cum studio nostro coniungitur quaestio publicationis decretorum Cone. Tridentini in Hungaria factae, Etsi episcopi Hungarici in toto orbe catholico primi fuerunt, qui dictam publicationem decreverunt (1564), tamen propter oppositionem Maximiliani imperatoris et statum turbulentum reipublicae Conc. Tridentinum tantum in Croatia et dioecesi Jaurinensi (1579) publicatum est, Publicatio in archidioecesi Strigoniensi (Tyrnaviae, 1564.) verisimiliter non fuit peracta. Vis obligatoria Conc. Tridentini apud nos ipsa decretorum observantia sancita est, Conc, Tridentinum catholicam reformationem in capitibus, i. e, episcopis incohavit. Imprimis per residentiae obligationem (Sess. VI. 1, 2, et XXIII, 1, de ref,) aliis actionibus pastoralibus fundamentum posuit, Episcopi Hungarici saeculo 17, hoc officium parum diligenter praestabant, maxime quia dicasteriis Regni praepositi erant. In episcopatibus vero Croatiae, speciatim Segniensi-Modrussiensi et Bosnensi, propter Turcas et circumstantias regionis speciales exiguus erat profectus, Saeculo 18, praelati dicasteria pau-