Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
Et quia praedecessor meus nihil umquam e reditibus accepit, nihil omnino reperi, nam Comes de Sdrino in suis oppidis omnia sibi usurpavit, et quae reliqua erant, ipsi presbyteri dissipaverunt, Immo cum anno superiori meas ipse décimas collegissem in locis Comitis de Sdrino, ex quibus mei omnes fere proventus constabant, omnia per vim ablata mihi fuerunt ab eiusdem ministris Lutheranis, cum insuper a me tributum petiisset aureorum centum per singulos annos rerum comestibilium, iuxta morem praedecessorum meorum, Propter quod ad Imperatorem confugi ibique virtute Melphy episcopi, Sanctitatis Vestrae nuntii me isto onere liberavi, et etiam in eius locis facultatem obtinui episcopalem auctoritatem exercendi; in quo summopere laboravi, nam Comes ad se spectare contendebat praecipuo quodam privilegio et uti dominus maioris dioecesis partis episcopum eligere; quapropter Modrussae episcopum creaverat fratrem quemdam ex ordine S. Augustini. Et cum primum dioecesim meam ingressus sum, vicarius, qui fuerat electus a metropolitano propter Ecclesiae vacationem, iussit in omnibus castellis Comitis de Sdrino, ut nullus mihi sacerdos obedientiam praestaret, si dioecesim invisere vellem, ni prius Comes in ea loca mihi possessionem dedisset. Quamobrem hac de re iudicium capitis conformari feci illumque iuxta canones excommunicavi, sed tandem propter summám contentionem, qua ut anathemate liberaretur universa dioecesis a me petiit, et propter regionis gentiumque mores, qui adeo severam iustitiam non sustinent, fuit absolutus hac poena, ut sex PP. Cappuccinis vestes ac indumenta de suo pararet. In hac dioecesi est aliud monasterium fratrum Divi Pauli primi eremitae, sed qui multis abhinc annis propter eos, qui dicuntur Uscocchi, igne consumptum fuit a Venetis, fratres habitant in circumiectis pagis, ut suos possint exiger e fructus, qui ascendunt ad aureos trecentos ; et eorum more vivunt, qui extra claustrum degunt, Haec sunt Beatissime Pater, quae Sanctitati Vestrae referenda censui ; quod reliquum est, Deum Optimum Maximum orare numquam desistam, ut ad Ecclesiae totius utilitatem diu incolumem servet Sanctitatem Vestram, cui me et Ecclesiam meam humillime commendo, Romae, die XXX, Decemb, 1615. Sanctitatis Vestrae humillimus et obsequentissimus servus Vincentius, episcopus Segniensis ac Modrussiensis, Az egész jelentés a 258—64. jelz. lapokon. 1616-ban a límínát az előbbi jelentést író pk. személyesen végezte el. 1637-ben a pk. halasztást kér. 1684-ben Mariasevich János modrusí kanonok végezte el a liminát,