Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
praedecessoribus meis inveni. Et totus hic fructus numquam conficit summám aureorum quindecim, quos vicario tradidi, ut maiori cura et affectu res sacras administret. Verum tamen est Austriae Principes, qui semper gubernarunt hanc urbem, cum adeo magnam necessitatem vidissent, attribuisse illi florenos centum singulis annis ex vectigalibus Fluminis, castelli Ferdinandi Principis Gracensis, quod est sub ditione oppidi Tersati, dioecesis Segniae, dimidiumque milliarii distat, et dimidiam etiam partem decimarum eiusdem civitatis, quae singulis annis summam conficiunt quadringentorum aureorum; cum altera dimidia fruantur adhuc religiosi S, Augusti ac presbyteri, qui in dicto sunt oppido. Sed quia Ecclesia per decennium pastore caruit, 7 occasione quando concessi fuerunt hi fructus episcopo Segniae, ius apud se retinuerunt, cum in iussionibus addidissent: usque ad nostrum libitum, traditi fuerunt per aliquod tempus episcopo Pedinae, postea attributi fuerunt aedificationi monasterii PP. Cappuccinorum, tum propter instaurationem arcis Fluminis. Denique [cum] Ecclesia episcopo careret, concessi fuere praefecto militum Fluminis quattuor annorum spatio ea necessitate, ut singulis annis PP. Cappuccinis florenos centum daret. Ego toto eo tempore, quo ibi fui, numquam destiti Principem Ferdinandum supplex rogare, immo multo meo incommodo egoipse ilium adivi et opera Alexandrini episcopi, apud ilium Principem nuntii, testimonia ipsorum religiosorum ac presbyterorum exhibui, qui nesciunt praedictas décimas praeteritis aliis umquam fuisse solutas, quam episcopis Segniae; tamen obtinere non potui, ut huiusmodi fructus militum praefecto auferrentur, cum adhuc concessionis tempus non sit exactum. Cathedralis ecclesia octo tantum canonicos habet cum archidiacono et primicerio, et quamvis antiquitus duodecim fuerint, tamen hoc tempore propter presbyterorum penuriam octovarium [!] numerum non excesserunt, nam undecim tantum sacerdotes hic resident et clerici sex. Canonicatus in nullo beneficio fundati sunt, sed capituli proventus et omne id, quod Princeps eis solvit, illi octo dividunt inter se. In hac cathadrali duae sodalitates sunt, altera Corporis Christi, altera Sanctae Mariae; utraque paucissimos reditus habet, qui etiam a civibus, qui eorum curam gerunt, dissipantur, Xenodochium est commodis fructibus dotatum, sed iam omnia corruerunt, quia hospitium pauperum iam sublatum est et hac occasione debitores pecuniam non solvunt. Curavi huic rei aliquod remedium adhibere, sed hominum effera natura et Venetorum obsidiones impedimento fuerunt. Per urbem sunt aliqua sacella, in quibus diebus festis res sacra sit, et haec dotata sunt vel aliqua aedicula vel parva quadam vinea. Sunt etiam fratrum monasteria duo ; primum Sti Dominici, bini solum fratres tenent, qui stipendio vivunt florenorum quattuor, quod illis solvit Princeps singulis mensibus, et locationibus et eleemosynis; in 7 1550—1560. Gams, Series Episcoporum c. műben Zeng alatt.