Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
meae paucas 2 hebdomadas efficiet. Dioecesis meae visitationem omni anno, exceptis temporibus illis, ubi vel infirmitas mihi a Deo immissa, vel a Sua Maiestate Sacratissima Imperatrice et Regina Nostra statum publicum concernentia negotia mihi clementer commissa me impediverunt, ipsemet peregi hucusque; ac sacramentum confirmationis in omni ecclesia parochiali tempore visitationis, quod et alias saepius, tam in cathedrali ecclesia, quam et in aliis, extra tempus etiam visitationis, administravi; uti et sacras ordinationes ego ipse explevi, nullum alium episcopum pro iis, quae episcopalis sunt functionis huc advocando. Synodi vero sicut provinciales ita dioecesanae a multo iam tempore in hoc regno Hungariae celebratae non sunt. Praedicatio porro verbi divini in cathedrali hac ecclesia loco episcoporum ob publica regni, dioecesisque negotia legitime alias impeditorum h in sollemnioribus quidem festis, Nativitatis Dni, Paschatis et Pentecostes secundum ordinem dignitatum et stalli canonicis, ceteris vero anni dominicis et festis diebus canonico archidiacono cathedrali' huius ecclesiae commissa est, quibus etiam impeditis capellani choro addicti praedicationis officium peragunt. Hi enim ex dispositione mea semper tales assumuntur, qui maxime idonei sunt ad huiusmodi officium salubriter exsequendum. Depositarium poenarum et mulctarum, ex quo in dioecesi mea neutiquam tales poenae et mulctae desumerentur, nullum est. Taxa tamen in cancellaria mea diuturna et immemoriali consuetudine firmata absque ullius aggravio observatur. k De praestitis a me operibus hanc Sanctiti Vestrae reddo rationem. Praeter pia misericordiae opera pauperibus abunde facta marmoream elegantem aram maiorem in cathedrali ecclesia honori S. Michaelis Archangeli posui, cuius imaginem Romae pingi curavi, sacris apparamentis eandem ecclesiam, sponsam meam, pro decore eiusdem sufficienter providi. In episcopali oppido meo Szala-Egerszegh magnificam ecclesiam parochialem, cuius structurae et magnitudini in tota dioecesi mea, pluribusque aliis regni huius comitatibus similis vix invenietur (non commemoratis ecclesiis illis, quae partim benevolo succursu meo, partim levi pretio elocatis pro structura ecclesiarum decimis meis in comitatibus Albensi et Pilisiensi exsurrexerunt) novam e fundamentis erexi, 1 * g A „paucas" sz6 hely6n eredetileg „vix duas tresve" allt. k Innen kezdve betoldAs. i Eddig tart a betold&s. k Ut6bbi bekezd6s szint6n betoldds. 1 A kezdeti fogalmazvinyban a zalaegerszegi templomr61 stb. meg ezeket olvassuk: „. . . positis per praedecessorem meum, Martinum Bir6 fundamentis in perfectum statum deduxi, duabus turribus lamina tectis ornavi, intrinsecus totam advocato ex archiducali civitate Vienna Austriae per magistrum artis peritum decenter depingi curavi et servitium eiusdem ecclesiae uno sacerdote adauxi. Parochiales domos in Szala-Egerszeg, Lovold et Eossi, episcopalibus bonis, e fundamentis exstruxi . . . et per dioecesim pauperiores ecclesiae pro celebrandis divinis mysteriis portatilia acceperunt. Consulto