Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
S. Martini ad Sacrum Montem Pannoniae, atque ob praetensam suam exemptionem in iis, quae ad curam animarum et administrationem sacramentorum pertinent, nullám episcopi Veszprimiensis iurisdictionem agnoscunt. Tertium in Szalauár ad S. Adrianum, quod cum abbate suo subest abbati Gottvicensi in Austria, Hoc monasterium, licet olim a iurisdictíone episcopi Veszprimiensis sese eximere voluerit, anno tamen 1757, piae memoriae praedecessor meus amice cum viris monasterii eiusdem tractando iurisdictionem suam restabilivit. 1 3 Est praeterea aliud monasterium B, M, V, de Zircz Ordinis Cisterciensis pertinens ad Conventum Henrichoviensem in Selesia, cuius praelatus est simul abbas monasterii huius, Exemptionem suam hi quoque relígiosi praetendentes iurisdictionem meam in omnibus locis et possessionibus suis excutere omni conatu satagebant, sed postquam coram throno Suae Maiestatis Sacratissimae Imperatricis et Reginae Nostrae humiliter supplicuissem in eo, quatenus viri illi relígiosi se ín officio continere, meamque ín eos et loca ipsorum iurisdictionem spirituálém quoad curam animarum et adminístrationem sacramentorum agnoscere compellantur, vei mihi pro restitutione iurisdictionis meae actionem contra eos coram Sacra Sede Apostolica movere concedatur, Eadem Sua Maíestas Sacratissíma medio benigni mandatí sui anno 1767 emanati meam ipsos iurisdictionem agnoscere praecepít, ab eoque tempore huíc mandato humiliter obtemperantes mihi plene iam subiecti sunt. Est et unum in episcopatu hoc canonicorum regularium Ordinis Praemonstratensis monasterium B, M, V. de Tűrje, ubi praepositus cum duobus tantum ordinis sui viris residet, Praepositura haec per familiam Comitum Botthányi tamquam iure patronatus gaudentem clero saeculari conferebatur olim, sed demum religiosis ordinis huius collata est sub his conditionibus, ut quotiescumque nova praepositi electio fit, confírmatío electi ab eadem família petatur, si vero contingeret ex eadem família dictum ordinem ingre di, is praepositus eligatur. Praepositura haec, utpote in comitatu Szaladíensi exsistens, in quo nullám umquam episcopus Jaurinensis iurisdictionem habuit, episcopatuí Veszprimiensí subiecta semper fuit, sed paucos ante annos, tempore quippe praedecessoris mei Acsádi 6 a iurisdictíone episcopi Veszprimiensis sese subtrahendo episcopo Jaurinensi se subiecit, non alia certe de causa, quam ut episcopum proprium, qui eos, sí prope sít, facile corrigere posset, 1 3 Az elődnek, Biró Márton püspöknek a szerzetesekkel való hasonló természetű ellentéteire vonatkozólag 1. Hornig i. m, 232—37. és 295. A tihanyi apátságnak és a veszprémi püspökségnek joghatósági viszonya részletesen ismertetve a Pannonhalmi Rendtört. XI. 101—14. A bakonybéli plébániára a veszprémi püspöknek nem volt jogalapja, e kérdésben az 1778-i kir. rendelet is az apátság javára döntött. U. o. IX. 102. A zalavári apátságot Biró püspök 1757-ben vizitálta, s 1758-ban egyességet is kötött vele. U. o. VII. 246,253—57. V. ö. Hornig i. m. 309. e E helyütt eredetileg „Martini Biró" állt, de ez át van húzva, s a szövegben említett név került fölé.