Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850

annum 1767. perdurabat, quo anno per mortem praepositi S. Michaelis Archangeli de Hanta vacantem collationis meae prae­posituram capitulo huic adiunxi, septimumque canonicum adieci cum titulo praepositi minons S. Michaelis Archangeli de Hanta et canonici, qui licet ex grossis reliquorum canonicorum proventi­bus nihil participet, onus tarnen residentiae et servitiorum divino­rum in cathedrali ecclesia cum reliquis canonicis praestandorum sibi incumbens habet. Capellani praeterea duo servitio chori addicti sunt, organista item cum ceteris musicis, aliisque ecclesiae servi­toribus. Praebenda vero poenitentiaria et theologalis erectae huc­usque non sunt. Quod actualem ecclesiae huius cathedralis statum attinet, earn piae memoriae archiepiscopus Strigoniensis, Emericus Eszter­hàzy, eotum episcopus Veszprimiensis ex antiquis eduxit funda­mentis 8, duplicique turri cupreo tecta collocatis in iis quattuor maioribus mire consonatibus campanis ornavit. In hac ego proxime praeterito anno 1768. 9 loco arae maioris ex ligno constructae aliam marmoream, elegantem aram posui, eandemque honori S. Michae­lis Archangeli, cuius patrocinio ex institutione sua cathedralis haec ecclesia gaudet, die 21 a mensis Maii, in vigilia quippe Pente­costes sollenniter dedicavi, inclusis in ea SS. martyrum Amatoris, Justae et Vincentiae reliquiis. Laterales arae ex ligno constructae sunt sex, honori B. M. V. in Coelos Assumptae, S. Annae, S. Emerico Duci, S. Joanni Nepomuceno. S. Martino, et S. Georgio dicatae. Infra sanctuarium cathedralis huius ecclesiae est antiqua catacumba S. Georgio militi et martyri sacra, in qua (ut traditio fert) facta est S. Emerico Duci, filio S. Stephani Regis de servanda castitate divina revelatio. Sacris supellectilibus cathedralis haec ecclesia sufficienter iam provisa est partim per piae memoriae praedecessorem meum Martinum Biró, partim per meipsum, par­tim ex reditibus ecclesiae ipsius, quos ad sarta tecta conservanda sufficientes iam assignatos habet. Collegiata vero ecclesia in dioe­cesi hac Veszprimiensi nulla exsistit. Dioecesis haec in undecim districtus divisa est, ubi totidem vicearchidiaconi, ex parochis ipsis assumpti, sibi subiectis invigi­lant parochis, Locorum porro, uti et ecclesiarum parochialium ac oratorium numerus et status est, uti sequitur. In Districtu Veszprimiensi. Ecclesia parochialis Veszprimiensis est ipsa cathedralis eccle­sia. Parochus est idem, qui praefectus seminarii clericorum. In ipsa civitate sunt ecclesiae très, nempe: cathedralis ecclesia Sancto Michaeli Archangelo sacra, S. Stephani Regis PP. Franciscanorum, S. Annae PP. Scholarum Piarum ; capellae item duae, S. Annae et 8 Mint a kezdeti fogalmazvány mondja, 1723-ban. 9 A jelentés keltezésére nézve ez az adat a legfontosabb. Az 1769. év­ben viszont május előtt nem készülhetett el a jelentés, amint a 327. lapon közöl­tekből kitűnik.

Next

/
Thumbnails
Contents