Püspöki jelentések a Magyar Szent Korona Országainak Egyházmegyéiről 1600–1850
Iiiveni Ecclesiam a praefatis rebellibus ita ruinatam, ut nonnisi nudi spectarentur parietes. Illám autem tractu temporis meis expensis, ac quadraginta circíter florenorum insumptione refeci, ita ut inter Regni Hungáriáé Ecclesias primo ferme loco sit collocanda. Adsunt in ea praeter altare maius, mundi Salvatori dicatum, altaria septem, quae omnia duobus exceptis a me sunt noviter erecta; orgánum magnificum, sumptibus quoque meis instructum, fons baptismalis ex aere affabre elaboratus. Sunt in ea canonici undecim, ex quibus novem actu resident, duo vero secundum consuetudinem usitatam curam animarum in parochiis exercent. Sunt in Civitate, in très regiones divisa, praeter cathedralem Sancto Emeramo dicatam, ac in Episcopal! Arce in edito loco sita exisitentem, ecclesiae très ; quarum una parochialis mater est, S, Jacobo Maiori dicata, in qua exercetur animarum cura per unum ecclesiasticum saecularem, de praesenti simul canonicum; alia filialis S. Stephano Regi, ac supradictae parochiali matri subiecta; tertia PP, Ordinis S. Francisci reformatorum provinciáé S, Mariae Hungáriáé, SS, Apostolis Petro et Paulo dicata, Adest etiam PP. Piarum Scholarum capella ac locus pro futura ecclesia designatus, Plebs adest in hac Civitate sat copiosa, iique omnes catholici; in dioecesi vero numerus sat considerabilis et copiosus animarum, inter quas magna acatholicorum, eorumque Lutheranorum pars, ex quibus a mei regiminis tempore usque ad praesentem annum 1725 conversae sunt ad fidem catholicam per factas a me dispositiones triginta unum mille quadringentae et sedecim animae, prouti videre est in annexo folio authentico. Praeter cathedralem gravissimis sumptibus a me refectam, Kosztolnensis, Csekeiensis, Negyediensis, pluresque aliae ecclesiae reperatae. Ex parochiis una a me erecta, plures vero in meliorem redactae sunt statum, Catechismus quolibet die dominico in omnibus parochialibus habetur ecclesiis, Ordinationes autem iis temporibus habitae, quibus me officium, quo apud Augustam fungor Aulam, eo excurrere sinebat. Monialium nullum monasterium adest, virorum habentur tria, Franciscanorum unum in Civitate Nittriensi, secundum in Oppido Pruszka, tertium Ordinis Sanctissimae Trinitatis de Redemptione Captivorum in Oppido Illavia dicto. Praeter haec monasteria adest Patrum Piarum Scholarum collegium, ubi publicum studiorum usque ad rhetoricam inclusive viget gymnasium. Adest etiam Convictus Juventutis Hungaricae sub cura dictorum patrum, a supramemorato praedecessore meo una cum collegio ac gymnasio praedicto fundatus. 1 In civitate Trenchinium nuncupata adest quoque domus probationis Societatis Jesu, gymnasium priori par, uti et convictus Nobilitatis Hungaricae sub cura eorundem. In Civitate porro Nittri1 Nyitrán.