Ember Győző: Az újratelepülő Békés megye első összeírásai 1715–1730 - Forráskiadványok a Békés Megyei Levéltárból 8. (Békéscsaba, 1977)
Békés megye 1725. évi összeírása - A lakosok és állatállományuk családonkénti összeírása - Füzesgyarmat
contributionis, veluti ex adaucto portarum numero emersum onus, spe consequendae alleviationis alio transmigrarunt. Ad 4um Pro conservatione et permansione incolarum loci huj us a tertio jam ferme anno soliti sui proventus, seu taxae exactionem in praesens usque praetitulatus dominus terrestris suspendit. Ad 5um Durante functione officii vicecomitis domini junioris Georgii Komáromy, subque perceptoratu egregii Stephani Tolnay, juxta fassionem incolarum, quotannis possessio haec menstruatim, sive impositionaliter 88 Rhenenses florenos, crucigeros 42 per sexennium (sub quo annus quoque 1719 comprehendebatur) pendebat. Impositiones autem non determinatis mensibus, verum aliquando pro octo, non nunquam vero pro no vem et decern (prout se reflecterent fatentes) currebant. Cessante tandem praemissa dominorum Komáromy et Tolnay functione, ubi recenter demortuus dominus vicecomes Martinus Ujfaludy in vicecomitem successisset, universas super medio functionis suae tempore solutis et administratis datas dicti prioris perceptoris Tolnay quietantis in congregatione comitatus iidem vicecomes et perceptor a pago hoc sibi assignari curarunt, expost in praesens usque nunquam restitutas. Tandem ubi (uti praementionatum esset) demortuus dominus Ujfaludy in officium vicecomitis successisset, sub cursu jam duodecim et mediae portarum ex antenominatis 88 florenis, crucigeris 42 relaxati sunt floreni octo et supra eosdem nominati crucigeri 42. Quae taliter diminuta per relaxationem summa ad novam proximi evoluti contributionalis quanti repartitionem, per biennium videlicet duravit. Currenti autem contributionali anno tam hie, quam et aliis in possessionibus, juxta intrinsecam comitatus conscriptionem, impositiones menstruatim observatae et practicatae habentur. Ad cujus prout et praementionatorum duorum annorum dandas rationes moderni inclyti comitatus officiales obligabuntur. 108