Ember Győző: Az újratelepülő Békés megye első összeírásai 1715–1730 - Forráskiadványok a Békés Megyei Levéltárból 8. (Békéscsaba, 1977)
Békés megye 1725. évi összeírása
plusmedio desertae, successu temporis sumptibus domini instantis magis et magis populatae, partim vero ob injuriam belli et temporum dissipatis subditis eo reductis, aliis vero introductis restauratae, praediisque tum compatriotali, tum Germanica natione industria et expensis propriis impopulatis, subsecuta generali regni conscriptione portarumque rectificatione ad 12 et Vi portás supportandas auctae sunt. Denique 3-° Anno 1723. vigente diaeta Posoniensi, absque ulla ulteriori colonorum praevia facultatum conscriptione, propter 139 000 florenorum summám, in rationem servis cedentem, ad 20 portás, sub spe nonnisi unius illius anni supportandas, improportionate limitatae sunt; deducto hoc, si proportio observata fuisset, possessionibus iisdem et per consequens toti comitatui nee una obvenisset. Quae superflua impositio jam per triennium duraret. 4-° Extra obtingens contributionale a portis 20 ad florenos 7760 exurgens, praeter expensas executionales aliaque onera, declarantur expensae comitatenses ad florenos 3200 in praeexhibito extractu repartitionali specificatae. 5-° Non obstante eo, quod pro solamine et permansione subditorum suorum solitum proventum, seu taxam nee pro anno praeterito exigi curaret dominus ins tans, tarnen iidem ob insupportabilitatem 20 portarum jam plurimi profugerunt, aliique tanquam desperati profugere intendunt, Itaque pro 6-° Instat, quatenus ad eliciendam proportionem et viribus facultatibusque subditorum commensurandum onus eaedem possessiones, immo comitatus per exmittendos commissarios disinteressatos ad vires et facultates incolarum conscribantur, et officialium comitatensium ad neccessitatem tantum publici, prout et salariorum diurnorum aliarumque neccessitatum restrictionem ordinandam et pro ultimo collectationem obtigentis a suis subditis ad normám reliquorum dominiorum sibi deferri efflagitaret. Ad quae singula sua majestas sacratissima nobis humillimis perpetuoque fidelibus subditis suis instructionetenus clementer demandare dignata est, quatenus convocatis eiusdem comitatus officialibus, iisque pro rei et necessitatis exigentia sufficienter auditis, reassumpta domini exponentis altefatae suae majestati sacratissimae porrecta instantia, priorem non minus, quam modernum comitatus huj us Békésiensis statum de loco etiam ad locum eundo investigare, inpopulationem ad normám expositionis, causam profugii, an ob auctionem portarum, aut alium cum subditis 104