Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

[Alatta más kézzel:] den hem hofkamer Rhaten zueczustollen Maii anno 64. ainzustellen biss die annder bericht a Turzone et camera Hungáriáé khomen. Sacratissima caesarea regiaque maiestas domine, domine clemen­tissime! Fidehum servitiorum meorum orationumque devotarum, in gra­tiam sacratissimae maiestatis vestrae humillimam subiectionem. Hodie mane hora prope nona redditae sunt mihi literae sacratissimae maiestatis vestrae Vienna 17. praesentis mensis datae, quibus cle­menter mihi mandare dignata est, ut ad maiestatem vestram sacra­tissimam primo quoque tempore perscriberem, quem ad capitanea- tum arcis Dyosgyer magis industrium, utilem, commodum et aptio­rem, pro mea opinione fore putarem, ex illis quinque hominibus, in Uteris sacratissimae maiestatis vestrae nominatis vel etiam prçter illos, si quos ego nominare abos scirem recipiendam et constituen­dam. Et si, domine clementissime perquam difficile sit, hoc tempore dubioso, homines intus et incute (ut proverbio dici solet) cognoscere, quales futuri sint, etiam si specietenus industriosi constantesque in fide afioqui appareant, dignitatis tamen aficuius accessione, mores hominum sepe mutari consueverunt, sed ut clementi sacratissimae maiestatis vestrae vel in hac re difficillima, perquam humdlime a me satis fieri toto posse meo, enitar, videtur mihi pro mea quantulacum- que opinione secure et utiliter posse hoc officium capitaneatus credi et committi domino Simoni Forgach de Gymes, sohus tantum personae ipsius, qui si illud non acceptaret, committeretur duobus hominibus pari authoritate hoc officium capitaneatus gerendum, videlicet domi­nio Emerico Forgach, fratri germano ipsius Simonis Forgach prius nominati, et egregio Matthia Zenessy, qui est unus strenuus et pru­dens exercitatiorque in re militari ex omnibus veteranis militibus, qui modo supersunt, a puero enim quasi, in confiniis inter milites crevit, 95

Next

/
Thumbnails
Contents