Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
taneus etiam ab illis iuramentum de praemissis exigere semper quas in locum eorum conducturus erit. Habebit autem facultatem cooptandi milites aptos, et ineptos dimittendi maturo tamen iudicio et semper cum scitu provisoris nostri. Caret autem omni diligentia Balassa, ut milites integro numero semper sint, tam equites, quam pedites atque bonos et strenuos viros militares cum bono adparatu conducere ac servare student. Cum porro hostis memus non cesset, subinde pertinencias arcis incursionibus et depopulationibus inquietare, curabit capitaneus noster eiusmodi conatus hostiles per exploratores cognoscere et praecavere. Cum autem usus veniet, ut prodendum et cum hoste manus conserenda sit, capitaneus ipse intersit, milites tamen cauti ducat ex quo cum hoste astute negottium habeat, ut militum 2calamitas, et ditionis nostrae ruina utetur. In eiusmodi autem periculo habebit consensum cum aliis capitaneis nostris vicinis praecipue vero cum Cassoviensi. Volumus cum praefatum capi- taneum nostrum nominatim a capitaneo nostro Cassoviensi pendere ipsiusque dicto subinde audientem esse. Si quando autem tanta necessitate vel tanta periculi magnitudo ingruerit, ut dictus equitum numerus ad defensionem non sufficiat, capitaneus noster intellectis hostilibus machinationibus necessaria praesidia equitum et peditum afidelibus nostris capitaneis Cassoviensis, Zenderew et Agriensis petit, cum quibus mutuam semper habebit intelligentiam, et ipsi vicissim in mandatis a nobis habebunt, ut se mutuo cum eodem intelligant. Ceterum usus postulat, ut ad curandos proventus arcis nostrae praefatae provisor constituatur, ut commodius capitaneus noster custodiae arcis, ac defensioni ditionis invigilare possit. Ordinavimus igitur, ne prefatus capitaneus noster in officium provisoris atque in proventus ipsos arcis nostrae DiosGyewr ullo pacto sese ingerat, sed contineat se intra limites officii sui, atque 92