Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
11. Ad supplicationem Joannis Gyory Petit capitaneatum in arce Diosgyewr. Item solutionem restantis stipendii, e quo calculos secum subductos, et schedam a sibi datam ait. Item domum Georgii Raiki in Miskolcz. Item subsidii et taxae in quattuor suis pagis in comitatu Pestiensis, donationem in singulos annos consequentes. Opinio capitaneatus nequaquam conferendus illi est, nam arcis pertinentia brevi desolata redderet, ut qui rapinis adfluerit. De restantibus eius stipendiis, nobis nihil negotii est, quare nec opinionem dicere possumus. De domo, commissarii futuri displiciant, qualis ea sit, nos enim optima esse susppicamur, nec facile cuique conferendam, et relatione sua maiestatem vestram sacratissimam informent, inde possit maiestas vestra statuere. De donationem in singulos annos sequentes subsidii et taxa quattuor pagorum, indigna petitio est. 12. Supplicatio Laurentii Jakus civis Cassoviensis Petit nobilitatem et arma et domus suae in Miskolcz sitae exemptionem cum iure nobilitari una cum vineis, agris, et aliis bonis ad eam pertinentibus, ab solutione census, taxae servitiis oneribus omnibus. Opinio: censemus ei concedenda tam arma, quam nobilitatem et ipsam exemptionem domus Miskolciensis, tum propter eius merita, cum adversus Tureos dimicando sanguinem suum fuderit, captivos Christianos liberaverit, sexcentorum florenorum iacturam fecerit, et alia multa damna et fidelitatem erga maiestatem vestram sacratissimam constanter etiam oppidi Miskolcz testimonio, tum proopterea uti despotes intelligat commendationis suae rationem benignam habitam esse. 88