Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

exiguum porcorum numerum adferrent, praebent etiam silvae tam amplae materiem venalem, quotannis. Sexto est in oppido Mohy telonium, cuius proventum annuum cives ipsi ad quingentos flo- renos taxarunt. Praeter hos proventus, negociatio institui potest, cuius exercendae magnam praebent ea loca facultatem, bobus, eq­uis indomitis, cutibus, seno, etc. Conseuens est articulus in relatione e privilegiis oppidorum Miskolc, Mohy, Kereztes, Kewesd, et supplicationibus nonnullo­rum, dominis commissariis exhibitis, quae scripta omnia domini commissarii sub signo F exhibent. Privilegiorum summas com­modum duximus ordine subjicere, et ad unum quodque eorum opinionem breviter addere. Ac licet domini commissarii opinionem se maiestati vestrae sacratissimae Suae super privilegiis trans­misisse. Scripserunt tamen eam nos non vidimus. Privilegia oppidi Myskolcz. 1. Literae regis Matthiae datae Buda, feria quarta proxima post festum Pentecostes, anno Domini 1467, concedentes ea emptionem quorumlibet tributorum de propriis civium mercibus. Opinio: intra regnum valent super teloniis atque portubus ac vadis, coeterum de tricesimis earum rerum, quas cives vel e regno educunt, vel in regnum inducunt, non valent, nec ullum usum cives adducere possunt, cum etiam hodie de inductis et eductis tri­cesimis solvant. 2. Literae Lodovici regis datae anno domini 1519, ne plus vini in nonatione civibus auferatur mulctae nomine, quod quantum ex er­rore vel quovis modo pernegatum compertum fuerit. Opinio: justum existimamus. 73

Next

/
Thumbnails
Contents