Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

quem ad nos una cum relatione reportent, exemplo eius prius con- trascribae dicto tradito. Nec tantum ea, quae in arce fuerint, in scriptum redigent, sed etiam quae extra arcem in oppidis Mis- kolcz, Gewr, pagis, curiis, allodiis et ubicunque comperientur etiam animalia, equos, boves, vaccas, oves et alia. Cum porro Joannes et Georgius Fanchy literis suis sacrae Cae­sareae maiestati exposuerint, res mobiles tam in arce, quam extra arcem ab ipsorum domina et sorore ad se devolutas, et ideo peci- erint ea sibi concedi, exquisito iuditio atque acumine dispicient commissarii nostri, an veritas eorum expositioni petitionique suf­fragetur, et an res ille mobiles vel earum aliquae ad illos sint devolutae, nec ne, nec abs re fuerint illos ipsos interogare, quas nam res a se devolutas dicant. Neque tamen eorum voci simpliciter inherendum, sed postulan­dum ab eis testamentum dominae Barbarae Fanchy, et ex eo veri­tas investiganda, quomodocunque autem eam rem commissarii nostri compererint, nihil per eos auferri pacientur, neque ex arce neque de aliis locis extra arcem positis, priusquam nos scripto suo de eo toto negotio doceant, resolutionemque nostram accipiunt. Caeterum, quia res est nostro nomine [...] exploratus in pre- fatae arcis Dyosgewr eiusque pertinentiarum earum habere cogni­tionem commissariis itaque accersitos ad se prescriptos judices et juratos oppidorum ac villarum ad arcem pertinentium si tantum temporis [...] id [...] commode fieri est explorari possit illis detur, interrogabunt atque ab iis percunctabuntur, quot in singulis oppi­dis pagisque sint coloni integri, medii, tertiarii, quartarii et in­quilini eosque posito cuiuslibet loci nomine sub eo titulo integre a primo ad ultimum conscribant. Quo facto esciscant singulorum lo­corum proventus, ordinarios et extraordinarios, pensiones iam temporis praescriptione usucaptas, utpote census, taxas, muner­aria, muletas et cuiuscunque generis reditus sub titulo oppidi cui­uslibet pagive ordinate et distincte conscribant, pari diligentia sci­scitabuntur et annotabunt thelonea, vada, vectigalia, si quae exis­63

Next

/
Thumbnails
Contents