Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

gnoscant, quaenam res ad eos sint rite devolutae, et quae non. Quibus in mandatis dandum erit, ne arcem nudari atque sine spe­ciali commissione maiestatis vestrae sacrae quicquam efferri per eos permittant. Unde cogatur maiestas vestra mox paratam pecu­niam ad eius sustentationem dare. Videntur enim illi petitionem suam palliare astute, ea tamen multa compraehendere, universa scilicet victualia intra et extra arcem. Quamobrem huic astutiae prudenter contraveniendum modo praemisso videtur. De rebus mobilibus extra arcem, quas iidem sibi concedi suppli­cant, censemus ad commissarios itidem rejiciendum esse, qui il­larum rerum mobilium et qualitatem et quantitatem copiamve co­gnoscant et prudenter discernant, an iure vel vi testamenti illae ad ipsos sint devolutae, an vero ea tantam sit ipsorum et proven- tium fictio, et totam rem ad deliberationem maiestatum vestra­rum referant. De castello Pwthnok hoc nobis humiliter videtur, quo etiam il­lud castellum sit in loco valde periculoso, hostique si eo potiretur, ad ditionem maiestatum vestrarum devastandam valde oportuno, ob id maiestas vestra dignetur clementer pro conservatione tutiori illarum partium illud adplicare vel ad arcem Zenderew, ut Ste­phanus Zolthai capitaneus maiestatis vestrae dlius castelli curam habeat, vel si in arce Diosgiwr tale erit, praesidium ipsi arci an­nectere. De supplicatione oppidanorum Miskolcz et pertinenciarum ar­cis, nimirum ut in antiquis eorum libertatibus conservarentur, haec nobis pro nostro tenui iudicio videbatur, ut hoc quoque nego­tii ad commissarios eo mittendos referetur, quibus iniungendum arbitrabamur, ut eorum privilegia postularent, ac eorum exempla summerent, quae maiestati vestrae regiae una cum relacione pro­ponerent, ex quibus cognosceret maiestas vestra regia, quales olim habuerint immunitates seu libertates, et quales pro praesentis temporis turbulento statu eis concedi possint. Censemus enim ar­cem maxime in tantis trepidationibus, servitiis colonorum ordi­55

Next

/
Thumbnails
Contents