Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

custodiae arcis rerumque ac pecuniarum relictarum praesunt, nescitur quam in partem eorum mentes possunt duci. Mea igitur exigua opinione pro commodo sacratissimae maiestatis vestrae fore videtur, ut statim certos suos commissarios ad occupandam arcem Dyosyewr expediret, qui omnes res et pecunias (quarum partem fortassis iam dissipatam esse credo) per juramenta inqui­rant et annotent. Digneturque sacratissima maiestas vestra ali­quem fidelem subditum suum virum gravem atque rei militaris exercitum in eandem arcem Dyosgyewr substituere, qui habita de omnibus eiusdem arcis et pertinentiarum suarum proventibus op­tima ratione, custodiae arcis ac eius praesidio praeforet, et quo­niam non hesito, perplures esse forent, qui dictam arcem Dyos­gyewr a sacratissima maiestate vestra pro summa aliqua seu in­scriptione, aut alio quovis modo impetrare tentabunt, eiusdemque arcis et pertinentiarum proventus (quo ipsam facilius acquirere valeant) paucissimos esse sacratissimae maiestati vestrae propo­nent, eidem sacratissimae maiestati vestrae domino et imperatori clementissimo supplico humillime, dignetur iamdictam arcem Dyosgyer pro se servare, certum enim est, quod in hiis regni par­tibus superioribus excepta Agria nulla arx est, quae ampliores proventus haberet, quod ista Dyosgyer praesertim in vino habet, ita ut non solum milites pro custodia eiusdem loci necessarii debito modo ex ipsis proventibus contentari, verum etiam non exigua eorum pars quottannis ad fiscum sacratissimae maiestatis vestrae colligi et converti possent, solummodo fidelem et diligentem ad­ministratorem habeant. Quod sacratissimae maiestati vestrae pro fide et fidelitate mea, humillime duxi significare. Eiusdem sacratissimae maiestatis vestrae fidelis et humilis subditus Franciscus Pestyensis mp. 35

Next

/
Thumbnails
Contents