Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
Sacratissime rex, domine clementissime! Orationum devotarum et fidelium servitiorum nostrorum commendationem. Cum spectabilis et magnificus dominus locumte- nens maiestatis vestrae communicasset nobiscum nova, quae habet ex Transsylvania et quam securitatem cupiat Sigismundus Balassa a maiestate vestra super inscriptionem arcis Dyosgyewr et jure patronatus praepositure de Bozook, venit fama, quod Melchior Balassa per pedites pixidarios Matthie Baso interceptus est. Serenissime rex, prout intelligimus, totum negocium Transsylva- niae pendet ex solo Emerico Balassa, quemadmodum maiestas vestra ex litteris ipsius domini locumtenentis intelligere poterit, defensio autem bonorum tocius familiae Balassa et conservacio arcium suarum sub dicione maiestatis vestrae pendet ex hoc ipso Si- gismundo. Ideo consulimus fideliter maiestati vestrae, dignetur de assecuratione praescripta eiusdem Sigismundi Balassa, pro voto illius respondere, quia conditio temporis et commodum maiestatis vestrae unioque regni ita requirit. Cum hiis maiestati vestrae fidelia servitia nostra humiliter commendamus. Ex Galgocz, 27. die Septembris 1540. Eiusdem maiestatis vestrae fideles capellani et servitores Paulus archiepiscopus Strigoniensis Nicolaus de Gherend 13. 1540. november 16. Wiener Neustadt I. Ferdinánd Diósgyőrt Balassa Zsigmondnak adományozza. NYOMTATOTT KIADÁSA: Kőhegyi Mihály, 1993. 91-93. p. (Forrásközlés fordítással.) 22