Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)
Bevezetés
illa magnifici quondam Ladislai Orzag, quae bona pronunc in manibus et potestate sua habet, liberam et plenariam retinendi, possidendi, fruendique dedimus facultatem tantisper donec ab eo aequivalentibus bonis redimenda curaverimus ac praeterea etiam jus patronatus prepositurae Bozook iamdicto Sigismundo Balassa pro persona tantummodo sua, id est vita illius durante dedimus et concessimus, sic tamen ut que ad cultum et officia divina spectant, ea omnia prout ab antiquo peragi consueverunt atque hodie in usu sunt diligenter administrari curet, imo damus, assignamus et concedimus harum litterarum nostrarum vigore mediante. Promittentes cum verbo nostro regio, quod antefatum Sigismundum eius- que consortem atque ipsorum heredes et dictos fratres, prout supra declaratum est, super huiusmodi inscriptione, assignatione concessioneque donec et quousque de ipsa summa inscriptionis viginti millium ipsis satisfactum fuerit, contra quoslibet impetito- res legitimos et illegitimos protegere, providere ac manutenere volumus. Harum testimonio litterarum sigilli nostri impressione munitarum. Datum Viennae, XVI. Augusti 1540. 8. 1540. augusztus 16.(?) [sd.] Bées AZ IRAT: B: ÖStA HHStA Hung. AA. Fase. 43. 1540. Augustus, fol. 20-27. W 339. TARTALMA: Balassa Zsigmond reverzálisa Balassa Imre, Menyhért és János, valamint felesége, Fáncsy Borbála nevében is. Reversâtes Ego- Sigismundus Balassa etc. recognosco per praesentes litteras meas tum nomine meo proprio, tum etiam fratrum meorum germanorum Emerici, Melchioris et Johanis Balassa, quod ex quo