Bessenyei József: Diósgyőr vára és uradalma a XVI. században - források - Tanulmányok Diósgyőr történetéhez 2. (Miskolc, 1997)

Bevezetés

viribus et functionibus praeditum, salvo unius cuiusque honore, et summoto omni obtrectationis studio, nil aliud in hanc consideratio­nem vocando, praeter id quod maiestati vestrae bono loco vero illi, at­que ditioni sit tranquillitati atque conservationi. Nos iuxta fidei no­strae obligationem ex supra enumeratis quidem Valentinum Bamffy ad id muneris, caeteris praeferendum iure optimo arbitramur, ut cuius et sobrietas et vigilantia et fortitudo et constantia et rei mili­taris pericia multorum honestorum hominum testimoniis perhibea­tur, praeter hos autem aptum et idoneum indicamus ad eam prae­fecturam, eum quem superiore quoque anno per nos propositum fu­isse recordamur Franciscum Zalay, qui modo capitaneum agit maie- statis vestrae sacrae in oppido Wngwar et iam per complures annos inter capitaneos maiestatis vestrae sacrae celebre nomen obtinet, estque non tantum bellicis, verum etiam aliorum virtutum, quae in bono viro spectantur laudibus cumulatus. Verum non possumus non maiestatem vestram humillimis preci­bus orare, et observare, ut iam tandem certis officialibus delectis et constitutis, commissarios clementer expediat, qui ex re et usu maie­statis vestrae Sacrae tum ac rem ipsam, tum ditionem, et inprimis oppidanorum servitia, proventus, et negotia ac controversias ordi­nent, nam duo praecipue oppida Miskolcz et Kövesd, extrema contu­macia iam rebellant, nec ullos labores praestare volunt, sed penitus ob omni servitio atque onere se exemptos contendunt, quod quantum spectet in damnum ac praeiudicium maiestatis vestrae sacrae vel hinc aestimare maiestas vestra sacra potest, quod modo seges omnis maiestati vestrae sacrae facta matura iamdudum et messi apta, in agris neglecta manet, subditis operam suam ad messem perficiendam obstinate negantibus. Cumque proventus pecuniarii sint perexigui, et ex educillatione vinorum arx potissimum sustentare etiam tempore Balassae consueverit, dicta duo oppida penitus recusant ullum verum maiestatis vestrae sacrae inter ipsos sub signo distrahi cum interim Joanni Balassae, que certam domum in oppido Miskolcz habet continue vina per spinam distrahantur, ut una qualiter hebdomada 107

Next

/
Thumbnails
Contents