Bánkúti Imre: A Rákóczi-szabadságharc dokumentumai Abaúj-Torna, Borsod, Gömör-Kishont és Zemplén megyékből 1710-1711 (Miskolc, 2005)
demisse supplico) ut cum Convictus Nobilium, in quo 12 juvenes alebantur, nihil praeter salem pro hoc anno acqvisiverit, qvi etiam in dies natura sua deficit, et distrahi nondum permittitur; dignetur Excellentia Vestra loco nonae Goncziensis deputare pro Convictu 400 cubulos frumenti, vel saltem hoc vice ducentos, pro qvibus ego reponendis locum in Convictu concessi. Aliunda ea fuit clementissimi Principis ante tres annos facta resolutio, ut qvotannis pro Convictu Nobilium Cassoviensi dentur 400 cubuli frumenti, et 12 vasa vini nonae Gonciensis, qvam Convictus prius habebat. Tantum etiam per Dej gratiam de frumento pro domo annonaria advectum est hactenus, et singulis diebus advehitur, ut vix amplius locus in Civitate pro eo reponendo inveniatur. Alterum etiam demisse supplico, ut qvem passum concesserat Excellentia Vestra anno praeterlapso pro Magistro Andrea Szendrei, hoc anno meo in Convictu socio, qvo tamen ille ob sinistra eo tempore habitam valetudinem frui non poterat, illum modo ipsi Excellentia Vestra dare dignetur, mediante Perillustri Domino Commendante nostro, ut tandem aliquando post absolutos 12 religionis annos, post ementos ab absoluta Philosofia annos doctionis septem, Theologiam scribere incipiat, et se pro sacerdotio disponat. Demum humillime supplico, ut cum post tot defunctos nostros superstinus solum novem Cassoviae, et ex his Pater Dubovski post acceptam nupor extremam unctionem in extremis constitutus sit, dignetur Excellentia Vestra cum Serenissimo Principe conferre, de modo alios nostros cosios Tyrnavia evocandi, et passu illis convedendo, ut postqvam flagellum suum pestis a nobis misericors Deus avertirit, et scholae apertae fuerint, non desint Professores et Magistri, qvi Juventutem pro emolumento Regni in virtute et literis erudiant. Ad extremum me cum mea domo paupere favoribus Excellentiae Vestrae demisse commendo. Cassovia die 25. 7bris. 1710. Excellentiae Vestrae Indignus Capellanus Georgius Pecsi Conv: Nobil: Regens. [Rdvezetve a hatdwzat, aldirds nelkul, taldn Bercsenyi Miklds irdsaj: Az Passusokat meg vihetni. Az Mislei oeconomiabul, tavalyi vagy ezidei eletbul az Oeconomicum adasson az so helyett 200 Cub 147. Szerencs, 1710. oktdber 2. 11. RdkdczJ Ferenc grdf Bercsenyi Miklosnak ajdnlja Blang Jdnos es Pelargus Jdnos hadnagyokat. Eredeti. MOL RSZL G. 24. II. 6. 64. cs. Pag. 371-372. / Cimzes:] Illustrissimo Comiti Nicolao Bercsenyi de Szekes, Locumtenenti Nostro Confoederati Regni Hungariae Statuum Universorum Exercituum Supremo Generali, et Senatori Primario, nec non Inclyti