Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Dicit maiestas regia non fuisse, neque esse in sua parte reprimere Turcum, si ad regnum hoc pacto per Ferdinandum etiam afflictum, per maiestatem autem suam, quam Thurcus in regno si repenret, procul dubio tolleraret, Ferdinandi et proditorum lmuria desertum venire et illud occupare voluit, et ut verbis maiestatis regiae utamur, non habet sua maiestas voluntatem et potentiam Thurci in manica vestimenti sui, ut eam pro libito suo vel effundere, vel in manica retinere possit praesertim, cum Thurcus adeo sit potens et ita patentem sibi viam paraverit in Unganam, cuius rei ignarus fortasse rex Boemiae vel fortunae ac viribus suis plus iusto confisus nimis ferventem thoracem aut loricam induit, qui non erit ita facile abicere, ut fuit induere. Illud serenissimus rex non ignorat Ferdinandum hunc tam strenuum Christiani nominis propugnatorem nunc etiam habere oratores suos apud Thurcum pacem suppliciter ab eo petendo cum tributo Thurco ex misera Ungaria, ut certo maiestas regia intelligit, quotannis pendendo. Miratur regia maiestas de illis, si qui forte sunt, qui credant vel serenissimo regi Polomae persuadere conantur rebus praesertim Christianis ita se habentibus, ut se habent, posse regnum Ungariae lacerum et ex omni parte apertum atque hosti patens facilius armis per Ferdinandum tutari, quam per maiestatem regiam induciis et pace conservari. Miratur etiam, si quis reperiatur omnino, qui credere possit haec regna Thurco vicina Chnstianis pnncipibus inter se digladiantibus aliter, quam per pacem et inducias posse subsistere, Thurci potentia in tantum iam adaucta. Illud etiam miratur maiestas regia, si qui sint, qui credant Ungaros (si liberae sint eorum voluntates) maiori amore prosequi Ferdinandum, quam sui sanguinis et suae linguae regem et quem (absit invidia verbo) sint ab incunabulis (quod toti mundo constat) mirabili et incredibili amore atque observantia prosequuti. Illudque miratur regia maiestas, quod Ferdinandus spem aliquam ponere possit in natione nationi suae naruraliter inimica et a se per vim et arma ac paucorum proditionem subacta. Quorum in se amorem si aliquamdiu in Ungaria regnaret (quod Deus avertat), brevi experietur, sicut alii aliquando sunt reperti, quo genere exemplorum nostri annales sunt referti. Retulit dominatio vestra nomine regio nescio, quas falsas calumnias adversarii de regno per factiones et non liberis populorum votis adepto. Fecit praeterea mentionem de quibusdam literis minacibus ex conventu publico in Thokay celebrato ad regnicolas missis. Miratur maiestas regia, quod serenissimus rex huiusmodi calumniis fidem akquam adhibeat, praesertim cum tota huius rei series sit abunde toties coram eius maiestate expkcata. Illud certum est neminem esse in tota Ungaria, qui possit cum veritate dicere sibi vim esse akquam vel miuriam ikatam ob hoc, ut in maiestatem regiam consentiret. Quod quidem ita esse, satis probant conventus llle pubkcus totius regni Ungariae in quadragesima anni praeteriti tanta omnium frequentia et consensu celebratus, ad quem Ferdinandus nuntium cum suis kteris miserat, cui per kteras omnium ordinum et totius regni nominibus et sigilks omnium tam dominorum, quam procerum Regni, comitatuum et nobilium, eorum vero potissimum, qui ex fidekbus et potioribus optimatibus corruptione adversarii postea proditores sunt effecti, ita responsum fuit, ut Ferdinandus ex