Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

obstaculo non solum a se maion ex parte fractum et occupatum esse, sed etiam geminis principibus et mutuis caedibus semet confici. Cum vero maiestas sua concordiam hanc tractandam eo duntaxat studio promoveat, ut rebus Christianis adeo inclinatis opportuno modo consuli et provideri possit, et quod ita cum maiestati vestrae serenissimae utilius ac honestius, tum etiam universae reipubli­cae Christianae salubrius esse iudicat, etiam hoc vehementer rogat, ne maiestas vestra occasionem hanc ineundae concordiae et pacis parvipendere et praetermittere, neve eti­am de mittendis ad tractandam ipsam concordiam et pacem in regnum, aut etiam aulam maiestatis suae oratoribus contradicere, vel se difficilem praestare velit. Nam adversari­us maiestatis vestrae, quod intelligere ex crebris illius responsis iam potuit, nusquam msi in regnum vel aulam maiestatis suae oratores suos mittere velle statuit, cum alio illos mittere integrum sibi esse non putat. Postremo maiestas sua regia offert maiestati vestrae cum hoc ipso bello componen­do, tum in aliis omnibus studiis maiestatis vestrae ad bonum publicum et glonam maie­statis vestrae pertinentibus omnem operam, omnesque vires et facultates suas, seque et serenissimum fiHum, et charissimam coniugem suam amori et benevolentiae fraternae maiestatis vestrae diligentissime commendat. Memoria agendorum seorsum per oratorem Expositis publice persuasionibus nostris, quibus permovemur ad sollicitandam, concili­andamque concordiam et pacem inter serenissimum dominum regem Ferdmandum et illius adversarium, captabit occasiones orator, quibus tam apud lpsum serenissimum re­gem, quam apud illius consiliarios privatim agere et magis serio persuadere illi posset, ut in regnum nostrum oratores ad tractandam et conficiendam eam ipsam concordiam et pacem mitti consentiant, utque tempus illorum huc adventus nominent. Nam si id as­sensa fuerit lllius maiestas, prout facturam illam causa rei Christianae certo nobis per­suademus, res exigeret, ut tam de oratoribus mittendis, quam de tempore illorum ad­ventus regem Joannem tempori certiorem faciamus. Quoniam vero tractari nulla concordia commode potest, nisi et bello intermisso et armorum strepitu suspenso, rogabit orator et aget diligenter nomine nostro suam maie­statem, ut dum consenserit inire concordiam cum suo adversario et huc in regnum, vel etiam in aulam nostram oratores suos mittere, etiam assentiri et praestare velit propter commodiorem ipsius pacis et concordiae tractationem, ut ab armis saltem ad tres men­ses fiat cessatio, et ut utrinque induciae recipiantur. Interrogatus vero orator, quo pacto pars adversa inducias firmare possit, cum ratio­nes illius sint in Turcarum imperatoris potestate, respondebit nobis declaratum esse ex parte serenissimi regis Joannis, quod se effecturum poUiciatur apud imperatorem Turca­rum, ut inducias trimestres recipi admittat, ea tamen lege et conditione, ut mterea tem­poris nullas copias serenissimus rex Ferdinandus in Hungaria habeat, neque occasiones tumultus cuiusvis vel militaris stratagematis praebeat vel admittat, et ut illud tempus ad tractationem pacis receptum vacuum omnibus aliis impedimentis esse possit, alioquin

Next

/
Thumbnails
Contents