Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

itineribus cum eisdem rebus mittere dignata est. Quas dum ego paucis hic expono, a maiestate vestra serenissima nomine serenissimi regis mei peto, ut mihi benevolam su­am attentionem et in exaudiendo facilitatem praestare dignetur. Sacra regia maiestas, dominus meus clementissimus secundis et adversis, domesticis atque externis rebus per multum aetatis suae tempus erudita, quam in humanae conditi­onis statu quieta turbulentis praestet consilia, quamque conducat magis Christianis prae­sertim principibus rationem ubivis sequi, quam fortunam, opere pretium semper esse duxit, ut et ipsa diligeret, foveretque in regno suo pacem et alios, quos a pace bella di­straherent, ad illam amplectendam persuasione sua adduceret. Quo factum est, quod cum praesens de regno Hungariae inter maiestatem vestram serenissimam et illius adversarium dissidium, funestissimumque bellum mciperet, quo neque reipublicae Christianae quidquam perniciosus, neque communi omnium hosti ulla unquam res utilior, commodiorque evenire potuit, maiestas sua serenissima veluti hoc a longe perniciosissimo incendio praeviso, in ipso initio pacem et concordiam dili­genter suasit, qua tum fatali quadam rerum humanarum adversitate non persuasa, reli­quo illam tempore in hunc usque diem magno sumptu et labore suo sollicitare non de­siit. Quamvis vero sollicitudines et consilia maiestatis suae, sumptus quoque et labores ne quidquam ln hoc negotio componendo praestiti, admonere maiestatem suam videan­tur, ut deinceps ab hac cura desisteret, commune tamen rerum Christianarum discrimen et spes de prudentia et virtute maiestatis vestrae bene concepta urgere illam non ces­sant, ut hoc munus propositum, quod iam postremum esse videtur, adhuc exequatur. In quo duo potissimum in deliberatione maiestatis suae versantur, quae aliorum etiam piam considerationem peraeque exigunt. Nempe belli Thurcici, quod huic inter­cessit difficultas et pacis domesticae necessitas. Difficultas bellica vel hoc argumento est, quod cum et hostis ipse debilior esset et res Christiana validior, priores tamen Chri­stiani principes intelligentes unum vel duos ad reprimendam vim illius non sufficere, ra­tionem generalis omnium expeditionis tot saeculis, tot consiliis, tot denique conventi­bus diligentissime quaesitam hactenus repenre non potuerunt, sed et multa regna et do­minia, multique principes partim spe ipsius generalis expeditionis, partim etiam confi­dentia virium suarum cum hoste hoc certantes interierunt. Pacem vero domesticam ideo nunc esse magis necessariam, quod discordia non so­lum in humanis, sed etiam in divinis rebus nunc, quam unquam alias maior, quae sola satis esse potest ad rem Christianam conficiendam, etiam si nullus externus hostis acce­dat. Neque enim auditur et videtur nunc aliud, quam foedera frangi et rescindi, quam si­multatum, discordiarum, seditionum plena esse ubique omnia. Porro cum una quaelibet haeresis magnum semper orbi Christiano negotium exhibuit, magnamque calamitatem secum advexit, quid non malorum moderna haec omnium aliarum sentina et lerna se­cum afferre possit? Quae praeter discordiam intestinam etiam flagellum Dei accersit, contra quod bona consilia, quae a principibus cogitantur, stabiliri non possunt. Quare cum maiestas sua nichil dubitet vestram maiestatem, ut prudentissimum prin­cipem abunde considerare, quod externum bellum neque commode adornari, neque re­cte geri potest, nisi prius rebus et turbis domesticis compositis, quae componi sine pace

Next

/
Thumbnails
Contents