Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

nomine sacrae illius maiestatis declarastis, in quibus viscissim illius maiestati serenissi­mus dominus noster gratificari poterit, libentissime id facere dignabitur. Postremoque illustris et magnifica dominatio vestra obsequia sua serenissimo domi­no meo obtulerit, commendaveritque in hiis, quae forent ex honore et utilitate suae ma­iestatis et reipublicae Christianae, sua maiestas quemadmodum scit, quod illustris ma­gnificentia vestra divo caesari Maximiliano et serenissimis dominis Wladislao et Ludovi­co clarissimae memoriae regibus bene, utiliterque inservierit, ita certissimam spem habet de illustri magnificentia vestra, quod pariter maiestati suae et regnis eius obsequia sua praestabit, vultque uti libenter, in quibus necessarium erit, obsequiis illustris magnificen­tiae vestrae perinde ac eius viri, cuius virtus et integritas, in rebusque benegerendis dex­teritas maiestati suae regiae est notissima, perspectissimaque. Polliceturque maiestas sua, quod vicissim haec omnia lllustri magmficentiae vestrae gratia et liberalitate regia com­pensare dignabitur. De hiis tamen et aliis rebus secretioribus secreta audientia illustri magnificentiae vestrae a maiestate sua alio tempore praestabitur." Dato hoc responso, rex e solio surgens, illustrem et magnificum dominum oratorem per manus accipiens, clementissime allocotus est: „Domine — inquit — orator, licet sitis a nobis hic hospitio remoto, volumus tamen praesentia vestra saepe uti et interdum toto die nobiscum retinere. Cras — inquit — nobiscum prandebitis. Estisve vocati ad prandi­um nostrum?" 17 Et illustris ac magnificus dominus orator gratias egit maiestati regiae de clementissima allocutione, offerens se ad omnia, quaecumque virium suarum essent et prandium libens, gratusque excepit. „Sed - inquit - serenissime rex, nemo me voca­vit." 18 Et tum rex: „Ecce, nos rogamus ilfustrem dominationem vestram." Voluit postea illustris et magnificus dominus orator adire sacram et serenissimam reginalem maiestatem, salutaturus eam serenissimorum dominorum regis et reginae Po­loniae nomine. Sed regia maiestas Boemiae et hoc ipsum in diem sequentem extraxit. Die vero Solis, decima septima Martii, quae erat dorninica Reminiscere, illustris et magnificus dominus orator ad regiam maiestatem vocatus erat circa horam XVII, sum­ptoque prandio lautissimo et plane sumptu regio instructo, rex cum illustri domino pa­latino et cum domino episcopo Tridentino, cum domino Leone, cum domino Vilhelmo magistro aulae regiae, cum domino iudice, cum domino cancellario regni Boemiae, cum domino cancellario Austriae, cum domino Raczlao notario regni Boemiae, cum domino Joanne Mrakess, cum domino [ ] de [ ] 19 fhesaurario Austriae et cum domino Det­rich Stayner secretum consikum intravit. Interfuit iUic dorninus casteUanus Plocensis et secretarius illustris et magnifici domini oratoris, Paulus Crassowski. Sed antequam ad consikum illustris et magnificus dominus orator intraret, commemoravit serenissimo domino regi Ferdinando de matrimomo, idque fecit semotis arbitris. Rex fuit plurimum ex hac re contentus et dixit: „Illustris et magnifice domine orator, kbenter ako tempore de hiis loquemur, vos intenm cum nullo in hoc negotio tractetis, reservemus haec in ak­17 A kiraly kerdese ki van huzva a szovegbol. 18 A kovct ezen mondata ugyancsak ki van huzva. 19 A nevek helyet itt is iiresen hagyta az irnok.

Next

/
Thumbnails
Contents