Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Post datam vero huiusmodi legationem, sollicitabat multum Joannes Mrakess, ut sibi ad ipsam legationem maiestas regia responderet, petens consihum et auxilium ad regnum ipsum Hungariae recuperandum et regem illum exturbandum. Sacra vero maiestas Poloniae Joanni Mrakess nullum ad legationem suam responsum dedit, quam quod missura sit brevi ad serenissimum dominum regem Ferdinandum insignem oratorem suum, per quem ad omnia illa in legatione contenta respondere dignabitur. Egit igitur summa diligentia, ut illustris et magnificus dominus palatinus Cracoviensis mitteretur. Egit hoc ipsum et Sigismundus de Eberstayn, orator regis Ferdinandi, qui tum ex Moscovia rediens, Cracoviae erat. Non erat dominus palatinus ad legationem hanc dispositus, utpote qui habebat domi multa negotia privata et equos omnes in possessionibus suis Masoviticis tenebat, sed rex non modo iussit magnificentiae suae, ut hoc munus legationis ad Bohemiam obiret, sed etiam repetitis vicibus postulavit, hoc ipsum et omnes domini consiliarii ab eo posrularunt. Dominus palatinus, licet fuit, ut dixi, imparatus, non potuit tamen votis regis et dominorum consiliariorum contravenire, sed ut levius fieri potuit, se itineri accinxit. Non tamen ita leviter iter ingressus est, ut non habuerit decemocto currus et supra centum et quinquaginta equos simul cum rhedariis. Priusquam autem Cracovia solvisset, accepit a sacra maiestate hanc instructionem et mandata infrascripta in medio consilii et senatus, cuius instructionis tenor fuit talis. Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, totiusque Prussiae ac Masoviae et dominus, et haeres. Orator noster apud serenissimum regem Ferdinandum haec aget: declarabit inprimis, quanta sit et fuerit benivolentia nostra et amor noster fraternus erga caesaream maiestatem et ipsum serenissimum regem Ferdinandum, et ut hactenus quicquid per nos praestari potuit, nihil unquam praetermiserimus studii et officii nostri ad provectionem et honorem utriusque maiestatis ampliandam. Proindeque cum nunctiatum esset nobis de provectione ipsius serenissimi regis Ferdinandi ad regnum Boemiae, ut ex animo laetati fuerimus, utque de inclinata re Christiana meliorem hoc successu spem conceperimus. Gratulabiturque nostro nomine ilhus maiestati verbis, quibus poterit, amplioribus de assecuto et suscepto hoc novo regio diademate et praecabitur, ut haec maiestatis suae sublimatio cedat in confusionem hostium nominis Christiani et horum regnorum, totiusque Christianitatis commodum et incrementum. Quae orator noster apud serenissimum regem Ferdinandum agere debet speciatim Declarabit, quanto nos dolore affecerit ingens casus regni Hungariae et serenissimi olim domini Ludovici regis desideratissimi, nepotis nostri miserabilis interitus, quantum igitur auxerit nobis hunc dolorem nostrum ipsius regni Hungariae discordia et scissio intestina, quae cum vel in media pace perniciosa sit omni reipublicae, tum in tanto discrimine et casu plane exitialis.