Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

atque deletae perierint, capitanei vero, qui levibus navigiis priores evaserant, primum Stri­gonii, deinde in Comarno constiterunt reliquia exercitus colligentes, quorum ad quinque millia novo stipendio auctoratos lustrarunt, designarentque tuendae classi, quae in Comar­no pervenit, lectis ex eo numero octingentis, quos Strigonii et ducentis, quos Wissegradi praesidio imposuerunt. Quum sic serenissimo domino Romanorum, etc. regi fortuna reflasset, nullaque su­peresset amplius facultas, cum maiestas sua de rebus serenissimae reginalis maiestatis Hungariae constituendi, disserui tamen cum maiestate sua, quomodo in eo rerum statu consulendum suae maiestati censeret, simulque patefeci serenissimo Romanorum, etc. regi me habere ad Turcarum imperatorem mandata, si Budae rerum potiretur et interea auhcus quidam suae maiestatis, quem paulo ante ad Turcarum castra ad Mechmethbek, supremum copiarum parefectum miserat, ut salvum conductum legatis maiestatis suae ad Turcarum imperatorem obtineret, qui retukt imperatorem ipsum die Veneris, 26. prae­sentis ad Budam venisse, in eoque loco constitisse, ubi priores Turcae, a quibus Germa­ni mihtes caesi sunt, castra tenuerant. Ego itaque intellecta imperatoris Turcarum prae­sentia et si non ita, ut res poscit, a serenissima maiestate vestra provisus atque instructus essem, sine intreprete et sine ulhs donis ad ipsum contendo, quod et si multis admirati­oni sit me vacuis manibus adire imperatorem, idem certe sinistre ominantur me vix ex arhmi sententia posse quicquam impetrare, non quidem ipsius imperatoris causa, quam satraparum, qui nisi ahquibus muneribus deliniantur, legatorum negotia adiuvare non soleant. Iam vero quot me pericula, quot modi insecuritatum circumstent in hoc itinere, fache sacra maiestas vestra intelhgit, cum non modo ad Budam, sed ad Viennam si quis contendere veht, vix possit periculum effugere, sitque omni commoditate cariturus, cum urhversi inhabitatores desertis vilhs atque diversorhs in munitiora loca praefugerint. Fa­maque quottidie metum augeat Turcas celeritate et excursionibus itinera omnia occupa­re, nec minor mihi a latrocinhs metus imminet, quibus usu venit sub his miseris et ini­quis Hungariae fatis itinera obsidere et praedari ex insidhs, cum ego nunc minimo comi­tatu stipatus sim, ut cui ex famuhtio satis ahoqui exiti non minima pars partim contagio­ne decessit, partim aegrotatione decumbit, Utinam saltem serenissima maiestas vestra pluris apud se habuisset necessitatem fihae suae, quam personae meae rationem! Vereor erhm et ipse, ut si salvus, vacuis tamen manibus eo pervenirem, possim legationis fru­ctum ahquem auferre, proficiscor tamen in Dei nomine quacumque tamen ratione, ut serenissimae maiestatis vestrae iussis satisfacerem. Serenissimus dominus Romanorum, etc. rex cum ante ahquot dies serenissimam con­sortem suam, impedimentaque omnia praemisisset, hodie hinc exivit Lincium versus, dominos vero Nicolaum comitem de Salm et Sigismundum ab Herberstain legatos ad Turcarum imperatorem ablegavit, si qua ratione possent efficere, ut a vastandis suae maiestatis ditionibus cohiberet. Ego servitorem meum ad serenissimam reginalem maie­statem Budam cum Papuga missum quattuordecim dies expecto, quem et si proximo ante, quam castra Germanorum direpta essent, die sciam a consharhs Budensibus intro­missum esse Budam, tamen quid secum actum sit, curque tam diu retineatur, incertum est michi, quicquid tamen eveniet, dabo operam, ut quuum possibile erit, ad serenissi­mam maiestatem vestram htteris meis perferatur. Commendo interea me et humilem

Next

/
Thumbnails
Contents