Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ut a se maiestas sua ad officium Christiani regis et integri amici amplius desiderari sinat, si modo misericors et clemens Deus Budam cum reliqua Hungaria apud maiestatem su­am esse voluerit. Id, quod non modo ad rationes serenissimae reginalis maiestatis Hun­gariae et filioli suae maiestatis recte constituendas, sed et totius reipublicae Christianae utilissimum indicarem, sed si nos, qui ex sententia plerumque praesentium metiri futura solemus, haec etiam, quae quasi in conspectu sunt posita, velimus diiudicare, mihi certe tot occasiones praeteriisse videntur, ut vix credam posse Budam hoc tempore in ditione Christiana retineri nisi Deus aliter pro sua misericordia convertere voluit. Nam quid sit consilii, quidve animi Budensibus consiliariis, quum ex nostra tractatione, legationisque apud ipsos exitu sacra maiestas vestra cognoverit, tum ex hoc cognoscet, quod orato­rem sacrae caesareae catholicae maiestatis, de quo in postremis sacrae maiestati vestrae scripseram, neque colloquio, neque legittimo ad litteras eius, quibus causam sui adven­tus declaravit, responso signati fuerint, puero tantum, qui litteras eius Budam attulerat, hoc responsi dederunt non esse quicquam integrum factum. De adventu Turcarum cum antea, rumor adferretur, tum ante paucos dies rediit ta­bellarius serenissimi domini Romanorum, etc. regis, nepos domini Sigismundi ab Her­berstain, quem sua maiestas post dominum Lasky cum litteris in ingressu adhuc Qua­dragesimae miserat. Is detentus et in custodia habitus, nec admissus ad dominum Lasky, eousque retinebatur, dum caesar Turcarum Constantinopoli Hungariam versus movis­set, in cuius comitatu cum biduum esset profectus, dimissus tandem huc ad maiestatem suam pervenit, dixitque eam diem, qua Turcarum imperator exivit, fuisse vigesimam Ju­lii. Sed et adventus eius coepit esse notior ex eo, quod palatinus Walachiae motis castris Transylvaniam ingressus hostiliter omnia populetur, quod quo palatinum Transylvaniae, Stephanum Maylath fiducia evocatum ad colloquium vi cepit, vinctumque Turcarum imperatori misit. Post nostras postremas ad sacram maiestatem vestram scriptas Turca­rum exercitus multo est auctior factus adventu Beglerbege, qui toti Romaniae summus praefectus est. Is terrestribus et navalibus copiis veniens priori exercitu se adiunxit. Et interea auxilia serenissimo domino Romanorum, etc. regi ab imperio promissa in expe­ctatione habentur. Tempore, quo primum Buda obsidione soluta fuit, necdum serenissi­mus dominus Romanorum, etc. rex Ratispona rediisset, egi apud consiliarios et locum tamen suae maiestatis, ut mihi tabellarium ad sacram reginalem maiestatem Budam mit­tere liceret sciscitatum de statu suae maiestatis, a quibus impetrare non potui, cum dice­rent de hac re se nihil inconsulta maiestate regia statuere posse. At postquam maiestas sua rediisset, facile impetravi, misique servitorem meum cum litteris ad serenissimam reginalem maiestatem, hic utut cedet et quicquid attulerit, non praetermittam maiestati vestrae significare. Faxit Deus, ut aliquid optati nuntii a serenissima maiestate sua adferat. Latere etiam sacram maiestatem nolui venisse huc Papugam tabellarium cum litteris reverendissimi domini archiepiscopi Gnesnensis et domini castellani Biecensis ad sere­nissimam reginalem maiestatem suam scriptis, ut aliquod responsum a maiestate sua, quo in statu valetudinis et rerum versetur, adferret hunc etiam impetrato commeatu a serenissimo domino Romanorum, etc. rege Budam, una cum servitore meo misi.

Next

/
Thumbnails
Contents