Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
maiestate frater Georgius, Benedictus Bayony et Estary. Petrowicz ad eliberandos eos, qui ex oppido Waczovv sunt abducti, ad exercitum Mehmethbek est profectus. Episcopus Quinque Ecclesiensis rediens ex legatione Turcica febre correptus, in domo sua est mortuus. Turek Balenth in miseros regnicolas non minus, quam Turcae, sine uha misericordia tyrannidem exercet. Budae omnium rerum summa caristia, ita undequaque omnes vias ad invehendum commeatum hlis intercluderunt, ut istic quamplurimi fame et inedia moriuntur. Frater Georgius is in suo veten lnstituto constanter persistit et perseverat, ab multis ex parte regis Romanorum senatoribus amice praemonitus ad nullas pacis concordias fiecti potuit. Scripsit domino Petro Perenni se neque serenissimae reginae, neque serenissimo eius fiho esse obhgatum, sed regno Hungariae, si una omnes convenire voluerint, ex omnium consensu in regem Hungariae quicumque electus et confirmatus fuerit, Uh Budam et aha omnia, quae sunt in eius potestate, traditurum. Quae sunt nomine sereihssimae maiestatis vestrae per me serenissimo regi Romanorum relata, omnia benevolo animo accepit, syncereque est interpretatus. Sed nonnulhs ex senatoribus Hungariae permirum videbatur, quod serenissima maiestas vestra omnium eorum, quae a morte regis Joannis acta sunt et aguntur, serenissimo regi Romanorum omnem culpam adscripserit, existimantes nimirum maiorem penes maiestatem vestram et serenissimam reginam Hungariae, quam penes ilhus maiestatem omnium Hungaricarum perturbationum culpam residere, tacite in vestram maiestatem et sereihssimam reginam Hungariae culpam rcferendo, quod Turcae ad Hungariam devastandam et depopulandam fuerint accersiti, quod potius caesar Turcarum, quam serenissimus rex Romanorum Buda et universo regno Hungariae, quod absit, potiatur, neque possibile videri fratrem Georgium et eius comphces, quae antea egerunt et in praesentia mohuntur, tam constanti animo in eo perseveraturos, nisi serenissimae maiestatis vestrae consensus et serenissimae reginae Hungariae voluntas eo accessisset. Hanc eorum opinionem vehementer auxit domini WUamowsky ad caesarem Turcarum profectio, quasi nulla aka de causa a vestra maiestate serenissima eo legatus fuerit, quam ut quemadmodum sereihssimum regem Joannem, ita eius fikum, maiestatis vestrae serenissimae nepotem in regno Hungariae regnare pateretur, idque maiestatem vestram serenissimam apud caesarem Turcarum obtinuisse, saltim haec impetrare non potuisse, ut sine tributo illum in regno Hungariae patiatur. Dihgendus percontando, unde haec suspicio nasceretur, nactus sum copiam htterarum domini Vilamowsky, quas ex legatione Turcica rediens magnifico domino Cracoviensi ex Camenecz scripserat, nostro quidem idiomate scriptas, sed regia Romanorum maiestas eas Latinis verbis fiho domini Ludovici Jost de verbo ad verbum transferre iussit, earum sensum maiestati vestrae serenissimae mitto non, quod veras esse crediderim, sed quod pro certo in manus regis Romanorum similes pervenerint. Dclatum ad me fuit per reverendissimum dominum archiepiscopum Strigoihensem ea, quae nomine serenissimae maiestatis vestrae in privata audientia regiae Romanorum maiestati exposui maiestatem suam existimasse non visa, neque lecta fuisse ab vestra serenissima maiestate, sed meipsum mandatum maiestatis vestrae uberioribus verbis, locupletiorique oratione produxisse et exagerasse, citraque mihi a vestra serenissima maiestate commissum fuisset et demandatum. Dominus Sigismundus ab Erbersten etiam ex