Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
in pactis conditione serenissimae filiae nostrae, nepotique prospiciat, qua frui ei licitum sit ad id usque tempus, quo re praestita fuerint ea, quae sunt in pactis. Quaecumque autem fuerit ea conditio, de ea priusquam fuerit aliquid constitutum, referri ad nos velimus. Ac ut optima conditio proponatur serenissimae filiae nostrae, non prius tamen eam accepturi sumus, quam ut dominorum consiliariorum rationes in toto fuerint collocatae non modo, ut nullo eorum incommodo et periculo serenissimae filiae, nepotisque nostri negotia transigantur, verum etiam ut qui fidei eorum et constantiae fructus debentur, eos uberes ferre queant. Ita autem rem aget orator noster, ut quorsum animi eorum inctinent, diligenter conspiciat et eo orationem suam dirigat. Si viderit non abhorrere a reditu in gratiam sereitissimi Romanomm regis, aget cum eis apertius. Sin autem aheniores perspexerit, per cuniculos nihilominus idem perficere conabitur atque ita orationem suam moderabitur, ut ne quae per nos causa caesari Thurcarum data esse videatur eius foederis, quod nobis est cum illo, rescindendi, neve in aliquam illius offensionem incurramus, quem inimicum nobis capere nolhmus. Qua in re serenissimae quoque fihae nostrae consilio utatur ac quemadmodum ilh visum erit, ita consiliariorum animos oratione pertractabit. Mandatum ad Romanorum regem et Hunganae reginam, eiusque consiliarios Sigismundus, etc. universis et singulis, quorum interest, planum, testatumque facimus, quod cum miserimus ad serertissimum dontinum Ferdinandum Romanorum, Hungariae et Bohemiae regem, fratrem et consanguineum nostrum charissimum spectabilem et magnificum Andream comitem a Gorca castellanum Posnaniensem, etc. ad tractanda et constituenda ea, quibus dirimi possint controversiae, si quae inter serenissimum dominum Romanorum regem et serenissimam fitiam nostram Hungariae reginam adhuc intercedere videntur et perpetuam inter maiestates eorum amicitiam firmandam atque concludendam de pactis, quae inter maiestatem eius et serenissimum olim Joannem Hungariae regem utriusque iureiurando confirmate intercesserunt, quoniam perspectam habemus virtutem eius et in rebus nostris conficiendis fidem, ditigentiam, dexteritatemque, plenam ei potestatem dedimus, ita ut praesentibus damus de rebus omnibus agendi, constituendi et transigendi haud ahter, quam si nos praesentes adessemus. Itaque quaecumque per illum in hoc negotio facta, pacta, transacta fuerint, ea nos perinde rata, firmaque habituros verbo nostro regio promittimus ac si per nos ipsos facta, pacta, transacta essent. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum Vilnae, XXVI. Februarti, 1541. Ad reginam et consitiarios Hungariae in mandato haec scripta est clausula Ad tractanda ea, quae pacis sunt et commodiae inter serenissimam fiham nostram, dominam YsabeUam et consihanos eius et serertissimum dominum Ferdinandum Romanorum regem.