Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
contradote inscriptis vel alio iure maiestatem suam reginalem concernentibus manibus regiae maiestatis libere possidendo dabit, quamprimum haec omnia effective per regiam maiestatem serenissimae dominae meae reddentur. Scio maiestatem dominae meae clementissimae ultra oblationes priores cum additione septem milhum florenorum in loco certo et tuto persolvendorum et additione castrorum Mvnkacz et Huczth cum toto Maramorusio, ac saksfodhia et kbera venditione sahum iuxta antiquam consuetudinem bene esse contentam, si quid amphus in tractatibus cum serenissimis parentibus suis addere voluerit. Casu autem, si filium maiestatis suae ex hac vita decedere (quod Deus avertat) contigerit, optat domina mea vita ipsius durante haec omnia pacifice possidenda per sacram regiam maiestatem concedi. Quamvis ista sint ex mente dominae meae clementissimae, confidit tamen se in totum gratiae et clementiae regiae maiestatis quomodocumque contentam reddere voluerit, non dubia, quin maiestas regia dominam meam clementissimam Christiano et paterno amore pro dignitate sua, parentumque suorum prosequetur. Unde sua maiestas regia coram Deo gratiam et coram principibus Christianis debitam laudem iuste mereri poterit. Quae omnia dominam meam clementissimam sub amissione capitis observaturam promitto. Datum in Nova Civitate, quinta Februarii, anno Domini M-o D-o XLI-o. Idem, qui supra manu propria 195. 1541. februdr 15. I^abella kirdlyne leveie kdvetehe^ Bebek Imrehe^ ameiyben megroja a neveben tett alaptaian kdteie^ettsegvdiiaidsok miatt. LL. X. kotet, 51b—52a.foi. Exemplum titterarum reginae IsabeUae ad nuntium suum Emericum Bebek IsabeUa Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Reverende fidetis nobis syncere dilecte! Accepimus litteras vestras multis et copiosis verbis scriptas, in quibus declaratis, quanto studio et conatu laboraveritis in re nostra bene coUocanda. Quae omnia sunt nobis grata et accepta, sed gratiora fuissent, si vos intra leges mandati et instructionis vobis datae continuissetis. Satis erat ea offerre, nos videlicet paratas esse acquiescere htis omrtibus, quaecumque serertissimus dominus Romanorum, Hungariae, Bohentiae, etc. rex cum serenissimis dominis parentibus in rebus et negottis nostris, filiique nostri charissimi transegissent et conclusissent, non opus erat ultis vel promissionibus, vel obtigationibus vestris. Et miramur plurimum, cur id feceritis et nos decrevimus non aUter facere, quam instructio vobis data sonat et in se continet. De consecutione eius rei, quam scitis, expectamus occasiones rei benegerendae, quae ubi apparuerint, non ommittemus eas arripere et fortasse Dominus meus dabit meUorem viam, quia videmus animos multorum ad ea inclinatos esse, quae sunt pacis et concordiae. Sed haec melius brevi inteitigetis, quia ntissurae sumus nuntium nostrum specialem ex communi consensu consihariorum nostrorum ad serenissimum dommum ROmanorum, etc. regem super rebus nostris et regno pacificandis. Significate nobis, an