Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
iestas sua ipsius reginae parentes tanquam mediatores in negotio illo, in quo et antea operam suam interposuerunt, amice, humaniterque ferre. Quantum ltaque ad postulata ipsius reginae attinet, rationem nempe castrorum Munckatz, Huzth cum comitatu Maramarusio, cameris salium, licet maiestas sua ex superabundanti nimium ac plus quam satis ei obtulerit, attentis nimurum gravissimis illis sumptibus atque impensis, quas in praesentem expeditionem tot iam menses facere coacta fuit, a quibus ne nunc quidem exonerata est, consensit tamen et admittit, ut cognitio istius postulationis serenissimae reginae reiiciatur ad declarationem sacrae caesareae et catholicae maiestatis et serenissimi domini regis Poloniae, patris scilicet reginae in proximo conventu imperiali Ratisponae futuro fiendam, ubi quicquid per maiestatem caesaream et ipsum regem Poloniae, vel eorundem mandatorios ad hoc pronuntiabitur et indicabitur, quod reginae ipsi ultra ea, quae uti praemissum est, maiestas regia sibi obtulit sui contentandi causa, iuste et honeste dare debeat, id omne in vim pleni mandati per maiestatem suam regiam ad hunc effectum expediendi ratum et gratum se habituram et praestaturam quoque promittit usque ad satisfactionem ulteriorem, sicuti suprascriptum est. Et hic quoque maiestas regia tum ad reginae lpius, tura parentum suorum arbitrium ponit, an videatur illis commodum et optatum fore, ut tunc per caesaream maiestatem veluti eam, quae alias tanquam primarius mediator, pacisque author et supremus confirmator in hisce tractatibus operam, smdiumque suum interposuit, de aHquibus bonis modis atque viis tum super redimendo patrimonio vel akqua honesta recompensa loco illius facienda, tum aliis articuks pacis ad extremum huic negotio manum imponendam eorum consensu tractatio susciperetur. Et ut magis, magisque maiestatis suae syncerus et propensus erga reginam lpsam animus appareat, maiestas sua contenta est et hoc reginae ipsi concedere, quod si fiHum eius mortem obire contingeret, tunc nihilominus HH, quamdiu vixerit, praeter dotaHtium decem imlHa florenorum HungaricaHum quotannis ex praemissis proventibus in Hungaria recipienda et persolvenda assignabit. Et haec supradicta omnia taH modo, taHque pacto et conditione se facturam et praestaturam esse perbenigne offert et super Hs quascumque firmissimas assecurationes et cautiones dare parata est, ut ipsa regina, uti par est, praesensque rerum status et impendentia a Turcis pericula summopere efflagitant, quippe quae per se facile perpendere potest, quam periculose se se nunc negotia circa Turcarum conatus habeant et quam omnis longior mora ob temporis brevitatem, in qua a maiestate sua recepta Buda, adversus Turci impressionem necessario communiri possit et debeat, nociva futura sit, iam incontinenti maiestati suae cum effectu arcem et civitatem Budensem una cum bombardis et artillariis, earundemque munitionibus, simul et reHquas civitates, arces, loca, mumtiones tam ad coronam regni, quam ad fideles maiestatis suae pertinentes, quaeque ilH dotaHtii nomine non isncripta aut assignata sunt, consignet et restituat. Nam tunc vicissim maiestas sua regia efficacissima cautione, ut supracHctum est, se se obstringere vult, quod simul atque Budam cum arce in potestatem suam receperit, ilH mox ac fiHo suo uno eodemque tempore praefata loca, videHcet civitatem Posoniensem una cum arce, Tyrnaviam et caetera, et posthaec in spatio unius mensis arcem Tyrchimensem dari faciet.