Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

terquam, quod conducibilius fore censebat magis opportuno anni tempore, si necessitas postularet, sumptus in alendum eum facere. Hoc etiam una verebatur, ne Thurcarum cae­sarem, quem inimicum sibi capere nollet, misso valido exercitu provocaret, qui sibi iam regnum Hungariae despondit et spe illud devoravit. Deinde vero non ignorabat maie­stas eius intercessisse pacta quaedam inter serenissimos Ferdmandum Romanorum et Joannem olim Hungariae reges, quae quidem et literis, et iureiurando ultro citroque dato et accepto essent confirmata, ad quae servanda teneri illustrissimum nepotem suum, fi­lium defuncti regis dominationes vestras inficiari acceperat. Has itaque non esse putabat contra interpositam fidem iureiurando quorundam etiam ex doininationibus vestris fir­matam quicquam agere. Sed expectandum esse duxit, dum quo esset animo de pactis servandis serenissimus dominus Romanorum rex intelligeret, qui cum oratore misso ad maiestatem domini mei facturum se omnia recepisset, de quibus inter eius et defuncti regis maiestatem convenerat et pacta servaturum, atque rogasset una maiestas domini mei, ut serenissimam quoque filiam suam et nepotem ad eandem pacta servanda cohor­taretur, neque impediret, quo minus illis satisfieret, cumque in eandem scriptae senten­tiam a serenissimo Carolo imperatore literae allatae essent, magis etiam impellebatur a­nimus seremssimi domini mei postulationis huius aequitate, ut ab armis abstineret, ne­que praeter id, ut pacta servarentur, quicquam postularet, cum praesertim a nonnullis dominationum vestrarum allatum esset ad maiestatem eius vestras quoque dominatio­nes authores fuisse serenissimae filiae suae, ut ipsa pactis acquiesceret atque de compo­sitione per nonnullos ex dominationibus vestris iam tractari coeptum esse. Quod autem cum a serenissimo domino Romanorum rege tam subito satisfieri pactis non potuerit, propositae a maiestate eius serenissimae dominae reginae conditiones acceptae non sunt: recte factum sit, nec ne, non potest maiestas domini mei diffinire. Certius esse potest eorum iudicium, quomm oculis quae offerabantur, subiecta fuere. Sed si faceret adhuc serenissimus dominus Romanorum rex, ut honestas aliquas conditiones ferret: si assensum ad eas praeberent dominationes vestrae, non esset maiestas domini mei im­probatura, quae pactis pro sererussimi nepotis eius commodis per dominationes vestras stabilierentur. Qua tamen in re non serenissimae filiae tantum suae, sed et vestrarum dominationibus prospici vellet, ut hae quoque in toto collocari possent. Nam cum per­spectam habeat fidem, studium et observantiam dominationum vestrarum erga serenis­simam filiam, nepotemque suum, hoc sibi persuadeant de maiestate eius, quod nun­quam serenissimae filiae suae rationes a rationibus dominationum vestrarum seiunget, sed utrisque pari cura consulmm cupiet. Qua in re si quid a maiestate eius fieri velint dominationes vestrae, opem illis atque operam, authoritatemque suam prolixe defert. Quod vero dominationibus vestris maiestatis eius consilium displicet de Buda a serenis­sima domina regina relinquenda, deque Trencinnium commigrando non aliud optat ma­iestas domini mei, quam ut extra periculum esse possit, etsi non parvis rationibus addu­cta, ut Buda migrare cupiebat. Hoc enim suadebat amor paternus erga filiam et nepo­tem, quos extra teh iactum cupiebat. Neque satis intelligere poterat, quis esset usus im­becillae faeminae et infantis pueri inter armorum strepitum et horrendos aenearum ma­chinarum sonitus. Atque ut est amor omnis anxius et solicitus, non potuit non vereri maiestas eius, ne moerore nimio atque angore animi conficeret sese serenissima filia et

Next

/
Thumbnails
Contents