Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

mrimeretur. Huius rei causa legatum miseramus, cui et hoc in mandatis dedimus, ut pe­teret caesarem Turcarum, ne mortuo serenissimo Joanne Hungariae rege Hungariam ar­mis invaderet, neve aliquas in eam incursiones fieri permitteret. Curabit autem dominatio tua, ut cubicularius hic noster cum litteris nostris ad sere­nissimam frliam nostram tuto pervenire possit. Quod si difficultas aliqua ea in re fuerit, proferet exempla litterarum, leget maiestati regiae Romanorum, quin et ipsas litteras no­stras aperiet, si res ita postulaverit, ut sciant omnes et intelligant nihil nos nisi optima fi­de agere, neque aliud in pectore clausum, aliud in lingua promptum habere. Non com­movebit autem se isthinc dominatio tua nisi data fuerit illi per nos facultas. Quod si ve­ro aut ipse serenissimus dominus Romanorum rex Budam mittere dominationem tuam voluerit aut serenissima filia nostra praesentis illius potestatem sibi fieri postulaverit, tum vero ut Budam proficiscatur dominatio tua, per nos licebit. Si legerit serenissimus dominus Romanorum rex aut exemplum litterarum, aut litteras ipsas, quas ad consiliari­os Budenses scripsimus et levius eas, quam res postulare videtur scriptas esse dixerit, tum dominatio tua id eo factum esse respondebit, quod cum et serenissima filia nostra cum infante filio, nepote nostro, et thesauri utriusque omnes in potestate eorum sint, non est visum nobis eos asperius tractare, ne quid serenissimae frliae, nepotique nostro incommodent, quorum nobis pro paterno animo nostro habenda est hoc tempore ma­xime ratio. Suadebit autem dominatio tua maiestati regiae Romanorum, ut et ipsa omnes vias et rationes quaerat, quo comitate potius et benignitate sibi eos devinciat, quam a­speritate aliqua magis etiam alienos reddat. Qua in re si volet maiestas eius dominatioms tuae opera uti, non illi negabit. Sed si Budam fuerit hac de re missa, ita demum quod policita fuerit, praestabit. Si serenissimae filiae nostrae negotia bene processerint, tum vero rebus ex sententia confectis poterit dominatio tua consiliariis Budensibus promit­tere, si velint reconciliari sibi serenissimi domini Romanorum regis gratiam, nos autho­ritatem ea in re nostram interposituros, quin et ut id faciant, eis si poterit persuadere. Ita tamen aget omnia, ut ne Turcarum caesar contra nos irritetur, quem nos inimicum no­bis capere nolimus. Ubicumque autem fuerit serenissimus dominus Romanorum rex, eo proficiscetur sinceritas tua. Cui nunc mittimus quingentos florenos, quod si longius eam profectam intellexerimus, plus etiam illi peccuniae suppeditabimus. Mittit autem sere­nissima coniunx nostra serenissimae filiae nostrae pharmaca quaedam, quae ut per cubi­cularium hunc ad maiestatem eius perferri possint, curae erit sinceritatis tuae. Si vero cubiculario nostro Budam aditus non patebit, retinebit apud se dominatio tua pharma­ca, dum alia se mittendi opportunitas per nostrum tamen aliquem offerat. Datum Vil­nae, XXVI-a Decembris, anno Domini M-o D-o XL. Ad mandatum regiae maiestatis proprium 190. 1541. janudr 11. Vilna. Zsigmond kirdiy utasitdsa Ferdindndbo^ kuldbtt kdvete, Andr^ej C^arnkowski s^dmdra. LL VII. kdtet, 137b—142b.fol.

Next

/
Thumbnails
Contents