Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

verendissimum fratrem Georgium." Denique idem Baiony excusavit reginam, quomi­nus tempori responderit regiae maiestati ad eius maiestatis [legationem], quia expectas­set resolutionem serenissimorum parentum suorum. Quae omnia tam idem dominus generalis, quam etiam reverendissimus dominus Strigoniensis, dominus de Peren, dominus comes de Salm, etc. argumentis validissimis inter disputando, quum strenue confutassent, quumque iam sero esset et ideo ipsis Bu­dam, nobis vero ad castra redeundi tempus appeteret, dicti commissarii semel atque ite­rum requisiti tandem difficulter responderunt ad hoc, quod cras mane nobiscum tracta­turi redibunt. Nitebantur enim levibus quibusdam verbis a nobis divelli, dicentes ea, quae utrinque in medio proposita sunt, referemus ad reginalem maiestatem. Nos vicissim constanter obiecimus illis dominum generalem capitaneum ne noctis quidem vel umus horae iacturam facere velle. Sic tandem serio responderunt ad tractandum cras, hora octava in eodem loco nobiscum conventuri. His habitis ab invicem divulsi sumus. Vigesima tertia die mensis Octobris iidem commissarii reginae, adiuncto illis Thoma custode Albensi, ad locum constitutum circa horam undecimam ante meridiem redeun­tes nobiscum rursum convenerunt. Qui habita excusatione, quominus ad horam octa­vam redire potuissent, de instructione, si quam de iusta, honesta et possibili compensa­tione patrimoniorum regis Joannis, donec ea commode liberari possint, per nos nomme maiestatis regiae pridie in genere oblata a serenissima domina regina haberent, quod per nos diligenter fuissent interrogati, responderunt se prorsus nihil habere. Sed quoniam nobis impossibilis videtur redemptio patrimoniorum regis defuncti, de ipsa iusta, hone­sta et possibili, oblatave compensatione si quam haberemus instructionem specialem, postposita generahtate mentem et voluntatem regiae maiestatis exphcaremus. Itaque abunde declarando imprimis eisdem commissarhs reginae fuisse nonnuhas causas et rationes satis efficaces, quibus maiestas regia non teneretur capitula pacis ob­servare, immo etiam illas quoque impensas, quibus maiestas sua in praesenti exercitu comparando non mediocriter gravata est, ab ipsa regina tanquam fiham suam officiosis­sime declarare huiusmodi impensas et iniurias omnes suae reginah maiestati favorabih­ter condonabit. Deinde obmlimus reginae, ut sit hberum illi sive Budae, sive Cassoviae veht, reside­re, ita tamen, ut praesidia maiestatis regiae in eas admittantur et miseri exules Cassowi­enses restituantur. Pro intertentione autem usque tempus hberationis patrimoniorum obtuhmus pensionem annuam florenorum quindecim milhum Hungaricahum. Denique obmlimus consiliariis, caeterisque officiahbus omnibus unicuique pro sua conditione statum honestum. Ad haec responderunt, quod si regina intromitteret praesidia regiae maiestatis in eam arcem vel civitatem, in qua ipsa residere deberet, cogeretur agere mquihnam. „Id, quod quantum conveniat dignitati suae, quisque - inquit - vel mediocriter prudens faci­le poterit dhudicare." Quantum vero ad pensionem attinet, dicunt respectu provenmum patrimoniorum praescriptam summam quindecim milhum florenorum quasi ruhil esse, ideoque petie­runt nos, quod si amphorem instructionem a maiestate regia haberemus, ilhs exphcare­mus.

Next

/
Thumbnails
Contents