Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

portam peractae eidem maiestati vestrae perscriberemus. Sciat itaque maiestas vestra nos refutatis ratiortibus adversariorum Deo optimo autore heri optatum in omnibus ne­gotiis nostris a potentissimo caesare habuisse relationem., hoc est natum maiestatis ve­strae in solio paterno cum tota iurisdictione regni Hungariae et Transiluaniae reliquisse. Existimamusque nos ad valedicendum cras introduci et sequenti die Deo auspice hrnc movere posse. Reliqua omnia in nostro reditu a nobis ipsis maiestas vestra intelliget. Quam unacum felicissimo natu, novo Hungariae rege diu felicissimam ad vota valere desideramus. Datum ConstantinopoU, 17. Octobris, anno M-o D-o XL-mo. Eiusdem maiestatis vestrae fideles servitores Stephanus de Werbewcz cancellanus et Joannes de Ezevk episcopus 169. 1540. oktbber 22—23. Ferdindnd kbveteinek a bes^dmolbja ar^I^abella kbveteive/ Obuda mel/ett /e^ajlott ta/dlko^bjukrbl es a kb^bttiik fo/jt beketdrgya/dsokrb/. LL X. kbtet, 14a—Ha.fol. Quae apud Veterem Budam inter commissarios tractata sunt Consiliarii reginae viduae ad nos commissarios et oratores sacratissimae Romanorum ac Hungariae, Bohemiae, etc. regiae maiestatis ad veterem Budam XXII. mensis Octobns, hora vesperarum missi: Petrus Petrowicz comes Themesiensis, Benedictus Baiony, Jo­annes Zfhary magister curiae reginae et Simon literatus de Atthyna. Qui convenientes nobis nomine reginae primum salutatione et omnis benevolentiae maiestatis eius regina­lis commendatione habita, brevibus verbis denuntiaverunt reginam ipsam paratam esse regiae maiestati pro voto respondere, quo contractus inter ipsam regiam maiestatem et regem Joannem defunctum initus suum habeat effectum, modo maiestas ipsa regia hu­iusmodi tractatui in omnibus articulis satisfaciat. Hoc itaque nuntio accepto consiliariis ipsis reginae parum a nobis secedere iussis, nos commissarii et oratores regiae maiestatis communicato consilio interrogavimus, quod cum regina ipsa postulaverit a regia maiestate, ut eius maiestas regia ad hoc favorabikter ac­cederet, ut commissarii utrique ad tractandum et concludendum destinarentur. Consik­arii serio responderent nobis, an nuntii vel commissarii ad nos per reginam missi essent? Exhibuerunt nobis ktteras plerti mandati, quas cum legissemus et relegissemus, easque in omni parte sufficientes cognovissemus, cum eisdem consihariis, utpote comissariis rursum in eundem consensum convenientibus nobis spectabiks et magniflcus dominus Petrus de Peren comes, etc. quemadmodum iussus erat, nomine maiestatis proposuit. Quod quottiam capitula et pacta contractus continerent intra annum a die, quo inter principes contractus erectus fuisset numerando, pax ipsa in omnem eventum pubkcari et tandem redemptio patnmoniorum defuncti regis Joannis de communi contnbutione regnicolarum subditorum uitius atque alterius partis fieri debuisset. Quae quidem patri­moniorum redemptio ab ipsa pacis pubkcatione veluti a radice pendeat, regia maiestas donuni nostri clementissimi, simul et sacratissima et cathokca maiestas caesarea semel

Next

/
Thumbnails
Contents