Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
cienti, quod si caesar Turcarum a domino rege defuncto, viro illius aetatis et dignitatis ausus fuit Budam et alia praenominata petere, multo id fortius et petet, et volet habere a foemina et infante, praesertim ab ea foemina et infante, quae totam spem suae salutis in Turca reponit et collocat. Quod si sequeretur (quod absit), regnum Hungariae periclitaretur, maiestas quoque vestra et in anima, et in fama iacturam pateretur non modicam, fihus autem eius inter istos duos in Hungaria nihil esset habiturus, nam partim Thurci pro se, partim Germani pro se occuparent. Dominus igitur Agriensis suasit maiestati reginah consultius eam facturam tam pro se, quam pro parvulo suo, ut ea haberet firma et certa, quae serenissimus dominus rex defunctus conclusit in tractatibus pacis, quam multo maiora mfirma et incerta, praesertim addita conditione apposita in tractatibus pacis, quod scihcet dominus Romanorum rex desponsaret fiham suam ultimam fiho domini regis defuncti. Haec fuerunt consiha per dominum Agriensem data serenissimae dominae reginae, quae quahs sunt momenti, ihorum iudicio relinqvht, qvh bene res ponderabunt, hoc unum asserens et Deum in testem invocans, quahacunque sint, ex bono tamen et sincero ammo processisse. His dictis et duobus diebus Budae consumptis, valedicens maiestati reginah domum reversus est. Accidit interea paucis post diebus venisse oratorem domini Romanorum regis, comitem Nicolaum de Saleni praefectum cubicuh regii ad serenissimam dominam reginam. Quo audito ilhco misit sua maiestas reginahs adolescentem quendam ex curia sua cum hteris et nuntiatis ad dominum Agriensem et ad dominum Petrum de Peren comitem etc, rogans et obtestans nos multis rationibus, ut visis hteris maiestatis suae, nos ad suam maiestatem conferremus ad dandum responsum domino Romanorum regi. Iam enim ante praemiserat ad nos magnificum dominum Stephanum de Raska, rogando nos, ut cum opera nostra indigeret, ne gravaremur ad suam maiestatem accedere. Dominus Agriensis auditis postulatis maiestatis reginahs statim postposita omni mora contulit se ad dominum Petrum de Peren, eique suasit et persuasit, ne maiestatem reginalem in tanta calamitate desereremus tura propter personam maiestatis regmahs, tum propter memoriam serenissimi regis, domini nostri nuper defuncti, tum potissimum ex animo inserviendi vestris maiestatibus. Sed quia ahquibus non vanis rumoribus animus ahquorum nobis non potuit esse non suspectus, rogavimus maiestatem reginalem, vehet nobis providere de salvo conductu, cum quo secure possumus ire ad suam maiestatem et rursus redire. Et cum hic itineri iam nos accingeremus, rursus venit Erasmus secretarius cum hteris et nuntiatis suae maiestatis. Nuntiabat autem sua maiestas reginahs discessisse oratorem non expectato nostro adventu, causando adversam valetudinem. Rogabat nilhlominus nos, ut ad suam maiestatem accederemus tum pro responso domino Romanorum regi dando, nam nuntiabat se nihil ahud responsi dedisse domino Romanorum regi nisi hoc, quod commumcato cum dominis consiharhs negotio responsura esset per proprios oratores suae maiestati. Item nuntiabat propediem affuturum spectabUem et magnificum dominum Petrum Kmita palatinum et capitaneum Cracoviensem et regni Poloniae sumpremum marschalcum, cupiebat, ut nos quoque cum dicto palatino una constituemur, misso per Erasmum salvo conducto petito. Nos ad haec respondimus hbenter nos ituros, cum dominus marsalcus aderit ad suam maiestatem. Interim