Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

verso mariti casu ad ipsam quoque non parum incommodi perveniat. Cuius rationibus pro paterno officio nostro provisum diligenter cupimus. Providendi autem non alia no­bis nunc ratio succurrit, quam si serenitatem tuam ad eam mittemus et consolari verbis nostris, atque adesse consiliis faceremus. Quare orator noster quam poterit accuratissi­mis verbis serenissimam filiam nostram consolabitur, nostram llli opem atque operam pollicebitur, nos neque consilio, neque auxilio ei defururos dicet. Denique curabit omnia diligenter, quae ad stabiliendas et adiuvandas rationes illius putaverit pertinere. Sicubi coronatia esse acceperit orator noster, ad ea, si erit voluntas serenissimae filiae nostrae, advolabit. Causam aget serenissimae filiae nostrae. Commemorabit patrui nostri, fratris nostri, nepotis nostri merita, qui nullum periculum pro regno Hungariae adire recusa­runt, qui ne sanguinem quidem et vitam pro illo suam profundere dubitarunt. Atque una illud quoque proferet, ne nos quidem ipsos ullos unquam labores declinasse, aut ullis sumptibus pepercisse, quo regnum id pro virili nostra tueri et conservare posse­mus. Non modo apud Christianos principes, verum apud ipsum etiam Turcarum caesa­rem omnem nos operam nostram interposuisse, omnem lapidem movisse, neque inten­tatum quicquam reliquisse, quo pacem ei regno conciliare possemus: adeo, ut ne nostri quidem, quam illius regni conservandi cura nobis fuerit antiquior. Harum rerum et me­minisse velint, rogabit. Nullum unquam tempus accidisse dicet, quo vel nostram sibi vo­luntatem demereri, vel magis gratos et memores erga nos, necessariosque nostros reges olim suos animos declarare queant, quam hoc, quo nihil petimus aliud, ut ad ea, quae obtinenda, consilium atque auxilium nobis suum imparciant atque omtii ratione provi­deant, ut quae serenissimae filiae, nepotique nostro debentur, ad ea absque negotio et difficultate pervenire queant. Rem nos postulare piam, iustam et aequam: et qua cum apud omnes homines laudem et gloriam, tum apud nos favorem, apud Deum vero gra­tiam et misericordiam consequi valeant. Poterit etiam illis reducere in memoriam foede­ra, quae inter nostrum et Hungariae regnum intercedunt, quanta fuerit inter haec duo regna ammorum semper coniunctio. Neutrum, ut alteri perichtanti defuerit, ut vel ho­rum recordatione serenissimam filiam, nepotemque nostrum ne velint auxiho et consilio destitutos. Cum praesertim hic ipse nepos noster longo intervallo ex Hungaro patre re­ge natus sit, ut vel hoc nomine charus eis esse debeat. Quae arces, civitates, oppida, viilae serenissimae filiae nostrae doti dictae sunt, ea­rum si tuto poterit, possessionem adire curabit. Denique pro ea, qua est ingenii dexteri­tate, ita se geret, quemadmodum serenissimae filiae, nepotisque rationibus quam maxi­me conducere existimabit. Curabit praeterea legatus noster, ut tam ex itinere, quam ex ipso loco, ubi erit sere­nissima fiha nostra atque ubi mandata nostra exponet, quam celerrimos ad nos nuntios aut literas mittat, si quid novi acciderit, si quid praesertim eiusmodi evenerit, quod nos scire nostra plurimum intersit, ut de eo quam celerrime certiores reddamur. Si qui fue­rint ibi serenissimi regis Romanorum legati, odoretur diligenter, quid rerum agant, quid­ve moliantur. Atque omnia eorum consilia explorata dihgenter, si fieri poterit, ad nos celeriter scribat. Quod petit a nobis maiestas eius consihum reginahs, quid ilh respondendum sit ad ea, quae per legatum suum serenissimus dominus Romanorum rex ilh renuntiari fecit,

Next

/
Thumbnails
Contents